라틴어 문장 검색

Postea educenda recta acus est, lana molli exceptum ovi album, et supra quod inflammationem coerceat, atque ita devinciendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 45:1)
Si vero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ea ultra justum modum a pituita deducta est, et tenuis, acuta, alba est, praecidi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 9:4)
Haec autem tunica conteguntur tenui, nervosa, sine sanguine, alba, quae ἐλυτροειδήσ a Graecis nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 1:8)
Finis est, quum vel ad album os, vel ad solidum ventum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 3:2)
Albo finiri ex nigritie vitium, soliditate quadam ex carie, manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 3:3)
imponendumque id ipsum ovi albo mixtum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 38:2)
iam Rhenus et Albis serviet;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:177)
corium cute fixa tenaci alba subit radix, alternantesque colorum tincta vices, spatiis internigrantibus, exit in solidae speciem pinnae, tenuataque furtim levis in extremum sese producit acumen.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice9)
matura tumescit virginitas superatque nives ac lilia candor et patrium flavis testatur crinibus Histrum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae71)
quacumque per herbam reptares, fluxere rosae, candentia nasci lilia;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae46)
nodus, qui sublevat ensem, album puniceo pectus discriminat ostro.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:38)
haec lilia fuscis intexit violis;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:63)
haec graditur stellata rosis, haec alba ligustris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:65)
pallere ligustra, expirare rosas, decrescere lilia vidi.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:143)
ipse albis veheretur equis currumque secutus laurigerum festo fremuisset carmine miles.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION