라틴어 문장 검색

A talibus autem cotidianis eorum insidiis cum mihi in administratione cibi vel potus quantum possem providerem, in ipso altaris sacrificio toxicare me moliti sunt, veneno scilicet calici immisso.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 5:8)
veluti cum quis baptizatur, ipsa exterior ablutio corporis, quam videmus, signum est interioris ablutionis animae, cum ita interior homo a peccatis mundatur, sicut exterior a corporalibus sordibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:2)
Quod et adhuc maxime mos ecclesiasticus observat, ut in illis specialibus orationibus quae in celebrationibus missarum ad altare fiunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:11)
Unde et non eas putabat nisi mundata mente posse comprehendi, et ideo purgandis bonis moribus vitae censebat instandum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:27)
Et tunc inquit, effigiem tui sic ligatam duco ter circum altaria.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:30)
Denique cur et terna licia dixerit, vel triplicem colorem, sive ternum circuitum altaris, quasi in omnibus ternarii numeri magnam vim attenderet ad celebrationem divinorum sacrorum, adjecit, quia Deus gaudet impare numero.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:31)
Alter vero ita fere omnem divinorum, sacrorum et ecclesiasticae doctrinae institutionem enervarat, ut multos rebaptizari cogeret, et venerabile Dominicae signum crucis removendum penitus censeret, atque altaris sacramentum hullatenus celebrandum esse amplius astrueret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 24:6)
Quae omnia diligenter colligens et in capsella recondens non neglexit, quamdiu vixit, excolere mira affectione, posita super altare eiusdem ecclesiae, ubi adhuc reservantur debita veneratione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:6)
nam quod natura cogente perficitur, facili potest expiatione mundari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:11)
' Sufficit ergo mihi, si altari assistens meae plebi Dei studeam verbum annuntiare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:22)
Cum vero placuit bono Domino meo corrigere devium, elisum erigere, salubri contactu mundare leprosum, relicta spe saeculi, ingressus sum monasterium.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:8)
Posthaec, sicut praedixit B. Ambrosius, episcopus Mediolanensium, in tertio anno Christi milites peregrini et eorum principes obtinuerunt Jerusalem et mundaverunt illic sancta, Sarracenis fugatis et [0502C] attritis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:22)
Non est auditum a Christi nativitate, ut aliquis Christianorum exercitus, per tot regna et pericula transiens, Jerusalem, in potentia et virtute, expugnatis et ejectis adulterinis filiis et [0566C] incolis, obtineret, ac loca sancta mundaret, atque in ea post victoriam ad tuendam magnificum Christianorum principem Godefridum exaltaret, sicut de gloria et virtute ejus et vestra nunc accepimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 112:6)
sed etiam aurum de sepulcro Domini et altari evellam, quo milites et defensores Christianae plebis regnique Jerusalem sustentari possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:5)
Insuperet salvabat, dicendo, "Fides tua te salvum fecit," ut dixit ceco cui visumrestituit, et leproso quem mundavit, et multis aliis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION