라틴어 문장 검색

numero sic comparabuntur, plura bona ut paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala malis pluribus, diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus plura bona propagentur quaeque plures imitentur et faciant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 3:1)
Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque insita adsumptis atque adventiciis, integra contaminatis, iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, pro- clivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis experti- bus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 3:2)
15,4,2. 3) Atticum Tusculanas disputationes saepe usurpare commemorat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말25)
aut quam multi dies reperiri possunt, qui tali nocti anteponantur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 96:6)
O na/te, vere hoc no/men usurpa/ patri, Ne me o/ccidentem ma/tris superet ca/ritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:10)
est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti inmortalitati anteponendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 5:7)
At hercule Bruto meo videtur, cuius ego iudicium, pace tua dixerim, longe antepono tuo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 12:2)
Et si Zeno Citieus, advena quidam et ignobilis verborum opifex, insinuasse se in antiquam philosophiam videtur, huius sententiae gravitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem saepe haec oratio usurpata est, ut nihil praeter virtutem diceretur bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 34:4)
responderet enim alius fortasse se non modo quattuor consulatus uni anteponere, sed unum diem Cinnae multorum et clarorum virorum totis aetatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 55:4)
quae regna, quas opes studiis eorum et delectationibus antepones?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:8)
num stulte anteposuit exilii libertatem domesticae servituti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 109:5)
in centrum, indifferenter et pro se mutuo promiscue usurpo, has vires non physice sed Mathematice tantum considerando.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 27:3)
relativum est spatii hujus mensura seu dimensio quaelibet mobilis, quae a sensibus nostris per situm suum ad corpora definitur, & a vulgo pro spatio immobili usurpatur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 31:3)
Et propterea hae omnes lineae in omni de rationibus ultimis argumentatione pro se invicem usurpari possunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 32:2)
Et hinc triangula illa in omni de rationibus ultimis argumentatione pro se invicem usurpari possunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION