라틴어 문장 검색

conflagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 249:1)
et cum in portu quem Gaurion vocant constitissent, missis qui temptarent oppidanorum animos, si voluntate tradere urbem quam vim experiri mallent, postquam praesidio regio arcem teneri nec se potestatis suae esse respondebant, expositis copiis apparatuque omni urbium oppugnandarum diversis partibus rex et legatus Romanus ad urbem subeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 511:1)
ludi deinde a P. Cornelio Scipione, quos consul in Africa voverat, magno apparatu facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 567:1)
et ludos Romanos magno apparatu fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 578:1)
et ab aedilibus curulibus C. Valerio Flacco, flamine Diali, et C. Cornelio Cethego ludi Romani magno apparatu facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 77:1)
quanto res et tempus patiebatur apparatu celebratae eius diei epulae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 575:1)
erat eo tempore valida urbs, et multitudine civium incolarumque et omni bellico apparatu instructa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 333:1)
intentis in apparatum novi belli Romanis ne ab Antiocho quidem cessabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 494:1)
inde ad classem regressus proficiscitur quadraginta tectis navibus, apertis sexaginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 511:2)
Thoas negare paci studere Phaeneam, sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 531:1)
et celeritate magis in eam rem quam magno conatu et apparatu opus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 538:3)
iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 565:1)
res praeterea in Liguribus gestas et adparatum belli ab Antiocho continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXV Periocha14)
adeoque in apparatum curamque eius belli civitas intenta fuit ut P. Cornelius consul ediceret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 28:2)
pro Graeciae libertate tantum dimicare, quamquam is quoque egregius titulus esset, liberatam a Philippo ante nunc ab Aetolis et ab Antiocho liberare, neque ea tantum in praemium vestrum cessura, quae nunc in regiis castris sunt, sed illum quoque omnem apparatum, qui in dies ab Epheso expectatur, praedae futurum, Asiam deinde Syriamque et omnia usque ad ortum solis ditissima regna Romano imperio aperturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 218:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION