라틴어 문장 검색

Hau postulo equidem med in lecto accumbere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 268)
cadum modo hinc a me huc cum vino transferam, postidea accumbam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 16)
Age dice uter utrubi accumbamus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 419)
Vtrubi accumbo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 519)
Date mihi locum, ubi accumbam, amabo, siquidem placeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 529)
nunc si in aedem ad cenam veneris atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit (adposita cena sit, popularem quam vocant), si illi congestae sint epulae a cluentibus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4112)
nisi etiam laborem ad damnum apponam epithecam insuper.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 322)
illam alteram apud me, quod bonist, apponito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 398)
hic apponite atque abite ab oculis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 521)
eho, Pithecium, face ut accumbam, accede, adiuta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 522)
non enim fuerat institutum matres familiarum eorum moribus accumbere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장14)
Non minus in Macedonia quo loci sepultus est Euripides, dextra ac sinistra monumenti advenientes duo rivi concurrunt in unum, e quibus ad unum accumbentes viatores pransitare solent propter aquae bonitatem, ad rivum autem, qui est ex altera parte monumenti, nemo accedit, quod mortiferam aquam dicitur habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장65)
Pronuntiavit Nigidius Apollinem Ianum esse Dianamque Ianam, adposita d littera quae saepe i litterae causa decoris adponitur, reditur redhibetur redintegratur et similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 8:1)
et pocula ponant secundum antiquum locutus est morem, quia veteribus non in manus dabantur pocula, sed mensis adponebantur, ut hodieque apud plures pocula in canistris argenteis adponuntur, quae canistra siccaria dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7065)

SEARCH

MENU NAVIGATION