라틴어 문장 검색

quae ab imperatore decuerint omnia suis prouisa, locum superiorem, ut prudentes cum imperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum belli melioribus manum consererent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장7)
Quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio ipsi modo eminus sauciabantur, neque contra feriendi aut conserendi manum copia erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장6)
parabile est, quod natura desiderat, et adpositum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:7)
Quemadmodum quaerimus saepe eos, cum quibus stamus, ita plerumque finem summi boni ignoramus adpositum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 4:2)
Nemo manum conserit cum recedente, nemo exeuntem ferit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:5)
Lucrum istud non est adpositum sceleri, sed inmixtum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 27:4)
Non avium plumae in usum vestis conseruntur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 16:11)
Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:1)
habet quod adponat:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 14:1)
Non dubito quin Harpagus quoque tale aliquid regi suo Persarumque suaserit, quo offensus liberos illi epulandos adposuit et subinde quaesiit, an placeret conditura ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 95:1)
Quomodo res adpetere sine ullo virtutum amore et sine cultu ingeni ac nudas edere operas minime probabile est - misceri enim ista inter se et conseri debent - , sic imperfectum ac languidum bonum est in otium sine actu proiecta virtus, num- quam id, quod didicit, ostendens.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 35:1)
Cur arbores nihil praeter umbram daturae conseruntur ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 87:6)
nil erit quod uirtuti nostrae se apponat, quod se inserat;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 7:12)
"steterat nam corde gelato Scaevola et apposito dextram damnaverat igni, plus felix peccante manu, cum forte satelles palleret constante reo tormentaque capti is fugeret qui tortor erat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 37)
studiis hisce dum nostrum singuli quique, prout libuerat, occupabantur, ecce et ab archimagiro adventans, qui tempus instare curandi corpora moneret, quem quidem nuntium per spatia clepsydrae horarum incrementa servantem probabat competenter ingressum quinta digrediens, prandebamus breviter copiose, senatorium 1 ad morem, quo insitum institutumque multas epulas paucis parabsidibus apponi, quamvis convivium per edulia nunc assa nunc iurulenta varietur, inter bibendum narratiunculae, quarum cognitu hilararemur institueremur, quia eas bifariam orditas laetitia peritiaque comitabantur, quid multa?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION