라틴어 문장 검색

Ne quis autem de suspicioso, quod supra posuimus, et de formiduloso in eam partem quae minus usitata est, exemplum requirat, de suspicioso aput M. Catonem De Re Floria ita scriptum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 8:1)
Iniurias itidem dicimus tam illorum qui patiuntur, quam qui faciunt, quarum dictionum exempla sunt facilia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 17:1)
Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti quod ἀντιστρέφον Graeci dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 1:1)
Quanta libido quantaque intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum vobis ostendam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 6:2)
In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis quam arbitraria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 4:1)
AUDIO illi iniuriam factum iri, audio contumeliam dictum iri vulgo quoque ita dici, vulgo et istam esse verborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 2:1)
Sed contumelia illi vel iniuria factum itur paulo est remotius, exemplum igitur ponemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 3:1)
in qua eum magis quam in prosa placuisse Hyginus in Exemplis refert.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 8:2)
At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis venia deprecabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 2:2)
Homo, inquit, stulte et nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes philosophiae non abducunt, ne illius quidem Demosthenis vestri sententia tibi in mentem venit, quae, quia lepidis et venustis vocum modis vincta est, quasi quaedam cantilena rhetorica facilius adhaerere memoriae tuae potuit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 3:2)
deque exemplis eius varietatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 1:2)
neque enim ista omnino virtus est, cuius Graeco nomine argumentum hoc libri demonstratur, neque id quod tu opinare aut ego me dicere sentio aut Plutarchus facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 9:1)
Periculum etiam et venenum et contagium non, uti nunc dicuntur, pro malis tantum dicta esse, multum exemplorum huiusmodi reperias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 3:1)
Ex quibus duo prima, quia sunt notiora, exemplis non indigebant, reliqua in Historiarum sexto sic scripta sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XV 3:1)
Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum velit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere eum versari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deliraverint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION