라틴어 문장 검색

Qui sibi et regno suisque consulens, sumptis primoribus e suis, ad regem ire non distulit, praemisitque ante se Theodericum cum aliis, qui ei suum nuntiarent adventum et cum eo de his quae necessaria erant tractarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:8)
et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia refutare.
(아풀레이우스, 변명 3:4)
quis unquam fando audiuit tam uerisimilem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum?
(아풀레이우스, 변명 9:5)
quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda.
(아풀레이우스, 변명 10:20)
tibi autem, Maxime, habeo gratiam propensam, cum has quoque appendices defensionis meae iccirco necessarias, quia accusationi rependuntur, tam attente audis.
(아풀레이우스, 변명 12:3)
quod si neque habere utendi argumentum est neque non utendi non habere et speculi non tam possessio culpatur quam inspectio, illud etiam doceas necesse est, quando et quibus praesentibus in speculum inspexerim, quoniam, ut res est, magis piaculum decernis speculum philosopho quam Cereris mundum profano uidere.
(아풀레이우스, 변명 12:12)
quibus praeter ista quae dixi etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis quidem speculis ferme pares optutus et imagines uideantur, in tumidis uero et globosis omnia defectiora, at contra in cauis auctiora;
(아풀레이우스, 변명 15:2)
quod si etiam ditibus ad argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et color paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulatam, sed uere fungimur?
(아풀레이우스, 변명 18:7)
Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt.
(아풀레이우스, 변명 19:1)
em tibi illa accusatio iurgiis inita, uerbis aucta, argumentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis calumniae permansura.
(아풀레이우스, 변명 24:10)
igitur hoc ipsum argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet mulier uiro, uidua caelibi, maior iuniori.
(아풀레이우스, 변명 25:12)
hiscine argumentis magian probatis, casu pueruli et matrimonio mulieris et obsonio piscium?
(아풀레이우스, 변명 25:18)
primum igitur argumenta eorum conuincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere;
(아풀레이우스, 변명 26:4)
audi sis, Tannoni Pudens, quam multa nescieris, qui de piscibus argumentum magiae recepisti.
(아풀레이우스, 변명 28:12)
ceterum eodem piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum insulam famem propulsasse;
(아풀레이우스, 변명 30:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION