라틴어 문장 검색

libertatem natura etiam mutis animalibus datam, virtutem proprium hominum bonum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장20)
cunctantibus solita insolitaque alimenta deerant, absumptis iumentis equisque et ceteris animalibus, quae profana foedaque in usum necessitas vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장2)
sed ut amicitia societasque nostra in aeternum rata sint, postulamus a vobis muros coloniae, munimenta servitii, detrahatis (etiam fera animalia, si clausa teneas, virtutis obliviscuntur), Romanos omnis in finibus vestris trucidetis (haud facile libertas et domini miscentur):
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장4)
effigiem animalis, quo monstrante errorem sitimque depulerant, penetrali sacravere, caeso ariete velut in contumeliam Hammonis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장3)
uel contra, quod tam exilis, quam sunt animalia quae in aesculis nascuntur appellanturque galbae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 1:6)
denae vestes adiectae sunt et armenta cum pecoribus ac frumento data, ut coli serique attributus iis ager posset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 21:2)
Alibi multa arbor et vitis largos mitesque fructus alit, solum pingue crebri fontes rigant, quae mitiora sunt, frumento conseruntur, cetera armentorum pabulo cedunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 25:2)
Nam Sisimithres multa iumenta et camelorum 11 milia adduxit pecoraque et armenta:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 21:1)
Animalia invisitata cеteris gentibus nisi invecta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 18:2)
Venatus maximus labor est inclusa vivario animalia inter vota cantusque pelicum figere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 31:1)
LVI elephanti erant, quos tradidit Alexandra, multaque pecora eximiae magnitudinis, tauros ad III milia, pretiosum in ea regione acceptumque animis regnantium armentum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 14:1)
Tantam in illis animalibus ad venandum cupiditatem ingenerasse naturam memoriae proditum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 38:3)
"Creditisne elephantorum greges maiores esse, quam usquam armentorum sunt, cum et rarum sit animal nec facile capiatur multo que difficilius mitigetur?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:9)
"Equidem sic animalia ista contempsi, ut, cum haberem ipse, non opposuerim, satis gnarus, plus suis quam hostibus periculi inferre."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:23)
Magnae inde praedae actae sunt pecorum armentorumque, magna vis reperta frumenti.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION