라틴어 문장 검색

Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est - aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit - , sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 45:1)
e cuius arvis eque fecundo sinu stricto iuventus orta cum ferro stetit cuiusque muros natus Amphion Iove struxit canoro saxa modulatu trahens, in cuius urbem non semel divum parens caelo relicto venit, haec quae caelites recepit et quae fecit et (fas sit loqui) fortasse faciet, sordido premitur iugo.
(세네카, Hercules Furens 3:26)
tum vastis ager squalebit arvis, subdita tectis face altus sepultas obruet gentes cinis.
(세네카, Hercules Furens 5:20)
cessent deposito iugo arvi fertilis incolae.
(세네카, Hercules Furens 12:55)
colit hic reges regumque lares, non ut presso vomere semper numquam cesset curvus arator vel mille secent arva coloni:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:18)
sua quisque piger litora tangens patrioque senex factus in arvo, parvo dives, nisi quas tulerat natale solum, non norat opes:
(세네카, 메데아 6:3)
Phasin et Colchos petam patriumque regnum quaeque fraternus cruor perfudit arva?
(세네카, 메데아 8:6)
minora meritis patiar - ingratum caput, revolvat animus igneos tauri halitus [interque saevos gentis indomitae metus armifero in arvo flanimeum Aeetae pecus,] hostisque subiti tela, cum iussu meo terrigena miles mutua caede occidit;
(세네카, 메데아 8:17)
quando efferet Pelasgis nefanda Colchis arvis gressum metuque solvet regnum simulque reges?
(세네카, 메데아 13:10)
Olenia in arva tertius trames cava convalle serpens tangit errantes aquas gelidumque dirimit amnis i Elei vadum:
(세네카, 오이디푸스 4:4)
Praedicta postquam fata et infandum genus deprendit ac se scelere convictum Oedipus damnavit ipse, regiam infestus petens invisa propero tecta penetravit gradu qualis per arva Libycus insanit leo, fulvam minaci fronte concutiens iubam;
(세네카, 오이디푸스 12:1)
quicquid solis pascitur arvis, sive illud Arabs divite silva sive illud inops novit Garamans sive ferocis iuga Pyrenes sive Hyrcani celant saltus, vacuisque vagus Sarmata campis, arcus metuit, Diana, tuos.
(세네카, 파이드라 1:23)
late cruentat arva et inrisum caput scopulis resultat;
(세네카, 파이드라 15:41)
Maeandros arvis flectit errantis aquas
(세네카, Phoenissae 617:1)
errore avio vagus arva lustras?
(세네카, Troades 582:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION