라틴어 문장 검색

Igitur clericatum non honorem intellegens sed onus primam curam habuit, ut humilitate superaret invidiam, deinde, ut nullam obsceni in se rumoris fabulam daret, ut, qui mordebantur ad aetatem eius, stuperent ad continentiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:19)
Quotiens lavit purulentam vulnerum saniem, quam alius aspicere non audebat?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:8)
Imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo suo repperit et ideo forsitan timore perterrita est, quia virum, quem non solebat, aspexit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:3)
Melius est tibi desiderare absentem quam pavere ad singula, cum quo loquatur, quid loquatur, cui adnuat, quem libenter aspiciat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:6)
"Ille in ecclesia legit et te aspiciunt universi, nisi quod paene licentia coniugali de tua infamia gloriaris nec iam secreto dedecore potes esse contenta;"
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:21)
Vivebat in heremo et oculis desiderantibus Christum nihil aliud dignabatur aspicere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:10)
Alii sublatis in altum humeris et intra se nescio quid cornicantes stupentibus in terram oculis tumentia verba trutinantur, ut, si praeconem addideris, putes incedere praefecturam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:6)
aspice quid faciant commercia:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II88)
nemo magis rhombum stupuit;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV48)
Circeis nata forent an Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo ostrea callebat primo deprendere morsu, et semel aspecti litus dicebat echini.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV64)
Aspice quam longo distinguat pectore lancem quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta asparagis qua despiciat convivia cauda, dum venit excelsi manibus sublata ministri.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V40)
inmemor illa domus et coniugis atque sororis nil patriae indulsit, plorantesque improba natos, utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit, sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna et segmentatis dormisset parvula cunis, contempsit pelagus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI40)
aspice quo fremitu monstratos perferat ictus et quanto galeae curvetur pondere, quanta poplitibus sedeat quam denso fascia libro, et ride positis scaphium cum sumitur armis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI135)
magnae mentis opus, nec de lodice paranda attonitae, currus et equos faciesque deorum aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII22)
deformem et taetrum ante omnia vultum dissimilemque sui, deformem pro cute pellem pendentisque genas et talis aspice rugas quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, in vetula scalpit iam mater simia bucca.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X84)

SEARCH

MENU NAVIGATION