라틴어 문장 검색

Itaque iussi suam cuique mensam assignari.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:7)
Vestem, uniones, pedisequos et cetera Illi assignate vitam quae luxu trahit;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.22)
Illi assignari debet haec narratio Qui re secunda fortis est, dubia fugax.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Viatores et latro.10)
Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in dicendo assentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui consulebatur, limine curiae parietibusque discreverim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, velut obvia ostentatione conquirere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 17:1)
Praeterea quid publice minus aut congruens aut decorum?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 4:1)
Nec mora, sacrificium facit, affirmat exta cum siderum significatione congruere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 5:1)
Neque enim esse congruens arbitror, quem augere honoribus cupias, huic pietatis titulis invidere, qui sunt omnibus honoribus pulchriores.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 2:2)
negant enim congruens esse retinere in senatu, cui iudices dederis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 19:4)
nam mire concupisco bonos iuvenes ostendere foro, assignare famae.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 2:3)
Quemadmodum congruit, ut simul et affirmes te assiduis occupationibus impediri, et scripta nostra desideres, quae vix ab otiosis impetrare aliquid perituri temporis possunt?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 2 1:1)
' Huius nepos, iuvenis ingeniosus sed non parum callidus, cum multa dixisset assignatumque tempus implesset, 'Rogo' inquit, 'Suburane, permittas mihi unum verbum adicere.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 11:4)
ego statim decurionibus scripseram, ut assignarent solum in quo templum pecunia mea exstruerem;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 2:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Maximus libertus et procurator tuus, domine, praeter decem beneficiarios, quos assignari a me Gemellino optimo viro iussisti, sibi quoque confirmat necessarios esse milites sex.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 271)
Cum Cocceianus Dion in bule assignari civitati opus cuius curam egerat vellet, tum Eumolpus assistens Flavio Archippo dixit exigendam esse a Dione rationem operis, ante quam rei publicae traderetur, quod aliter fecisset ac debuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81 1:1)
Aiunt enim congruens esse, sicut non detur sibi pro iis certaminibus, quae esse iselastica postquam vicerunt desierunt, ita pro iis dari quae esse coeperunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 118 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION