라틴어 문장 검색

ideoque in definitionibus assignatur etymologiae locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 249:2)
in praelegendo grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret et pedum proprietates, quae adeo debent esse notae in carminibus, ut etiam in oratoria compositione desiderentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 315:1)
et Chrysippus etiam nutricum illi, quae adhibetur infantibus, adlectationi suum quoddam carmen assignat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 363:2)
nam proprietates ingeniorum dispicere prorsus necessarium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 134:2)
et alio loco civilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis, quod duas partes civilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 234:1)
sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo non artem solum eam fatetur, sed ei particulam civilitatis sicut dialectices adsignat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 282:2)
alii, quia non omnium virtutum materia sit tota vita, sed pleraeque earum versentur in partibus, sicut iustitia, fortitudo, continentia propriis officiis et suo fine intelliguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in ethice negotialem adsignant id est πραγματικόν.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 336:2)
alii sex status putant, coniecturam, quam γένεσιν vocant, et qualitatem, et proprietatem, id est μετάστασισ quo verbo finitio ostenditur, et quantitatem, quam μετάστασισ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 136:1)
Hermagoras solus quattuor, coniecturam, proprietatem, translationem, qualitatem, quam per accidentia, id est κατα` συμβεβηκόσ vocat, hac interpretatione, an illi accidat viro bono esse, vel malo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 139:4)
alias in species virtutum dividere laudem, fortitudinis, iustitiae, continentiae , ac singulis adsignare, quae secundum quamque earum gesta erunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 203:2)
quae, cum suo quoque loco sint laudabilia, non sunt huic parti proprie adsignata et velut dedita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 151:4)
quapropter non video cur hunc ei potissimum locum adsignent, qui rerum ordinem sequitur, non magis quam illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent, si aliquid in digressu sit exponendum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 236:2)
casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur, ut si dicam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 142:1)
et hoc est proprie, cui in causis quartus adsignatur locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 289:3)
hominum vitia rebus adsignent, ut, si quis decemviratum accuset non Appium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 323:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION