라틴어 문장 검색

qui etiam iure iurando adstrictus est, ne cum alia concumberet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 205)
religiosi enim esse dicuntur, qui faciendarum praetermittendarumque rerum divinarum secundum morem civitatis dilectum habent nec se superstitionibus implicant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2694)
ita eius contemplatio quantum subtracta est oculis, tantum pectori meo ac paene intimis sensibus inplicata est.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 2:1)
"Sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori ultra humilitatis nostrae terminos evagamur et in terram proiecti caelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, vel hunc errorem saltem non vanis et formidulosis opinionibus implicemus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:7)
Ego autem Varro (dicam enim ut res est), dum me ambitio dum honores dum causae, dum rei publicae non solum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, animo haec inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum licebat legendo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 14:1)
alienis nimis implicari molestum esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 58:3)
nam, implicati ultro et citro vel usu diuturno vel etiam officiis, repente in medio cursu amicitias exorta aliqua offensione disrumpimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 107:5)
si quidem non infra superiorem Lycurgum fuit, a quo est disciplina Lacedaemoniorum astricta legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 2:4)
multam tamen operam amicis et utilem praebuit, atque ita diu vixit ut multarum aetatum oratoribus implicaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 2:4)
nec vero haec soluta nec diffluentia sed astricta numeris, non aperte nec eodem modo semper sed varie dissimulanterque conclusis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 2:7)
A quo cum in aliis rebus tum studiosissime in dialectica exercebar, quae quasi contracta et astricta eloquentia putanda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 1:2)
] Et certe, quod et ingeni quaedam forma elucebat et exercitatio perfecta verborum astricta comprehensione, summam hominum admirationem excitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 327장3)
Hoc artius adstringi ratio non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 47:1)
eademque ratio fecit hominem hominum adpetentem cumque iis natura et sermone et usu congruentem, ut profectus a caritate domesticorum ac suorum serpat longius et se implicet primum civium, deinde omnium mortalium societate atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 58:4)
nec enim in Torquati sermone quicquam implicatum aut tortuosum fuit, nostraque, ut mihi videtur, dilucida oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION