라틴어 문장 검색

custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis nec civitatibus eorum fallere Romanos expediebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 104:1)
conprehensa postea privata aedificia - neque enim tum basilicae erant - , conprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 383:1)
locaverunt inde reficienda quae circa forum incendio consumpta erant septem tabernas, macellum, atrium regium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 179:1)
suberat et altera inferior summissa fastigio planities;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 289:1)
fugatis itaque e principiis ac post paulo e castris tribunis, ad principes seditionis, gregarios milites, C. Albium Calenum et C. Atrium Umbrum, delatum omnium consensu imperium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 365:1)
vos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 406:3)
Sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, nominis etiam abominandi ducem, sed D. Vibellium tribunum militum secuti sunt, nec cum Pyrrho nec cum Samnitibus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se coniunxerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 422:1)
Philippus, si satis diei superesset, non dubius quin Athamanes quoque exui castris potuissent, die per proelium, deinde per direptionem castrorum absumpto sub tumulo in proxima planitie consedit, prima luce insequentis diei hostem adgressurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 487:1)
quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus vallium vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 36:1)
postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa levia commissa proelia sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 117:1)
ubi ad invia equiti ventum sit, in planitie aliqua locari equitatum, pedites, qua dux monstraret viam, ire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 128:3)
atrium Libertatis et villa publica ab iisdem refecta amplificataque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 511:4)
equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 255:1)
et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et viam per Formianum montem, Cato atria duo, Maenium et Titium, in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum emit basilicamque ibi fecit, quae Porcia appellata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 530:1)
peditum agmen sub lucem reliquerant in proxima planitie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 712:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION