라틴어 문장 검색

nam et haec intentus auditor est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 319:4)
nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:3)
sed ne ille quidem doctor, quanquam omnia quae recta sunt velit esse in suis auditoribus quam plenissima, in eo tamen, cui naturam obstare viderit, laborabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 154:2)
atque id ostendere maxime latus actoribus moris est, quod cum iis, quas agunt, partibus congruat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:2)
siquidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiamsi nulla ad nos venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum historici, tum etiam, liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenem, principem omnium Graeciae oratorum, dedisse operam Platoni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 74:2)
tum dignum operae pretium venit, cum inter se congruunt et experimenta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 114:3)
Necesse est initia inter se et exitus congruant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 9:6)
Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset adulescentulum secreto ambulantem, interrogavit, quid illic solus faceret ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 1:5)
Hunc te prospicio, si perseveraveris et incubueris et id egeris, ut omnia facta dictaque tua inter se congruant ac respondeant sibi et una forma percussa sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 4:1)
Nam illa quoque inopia et exilitas minus intentum auditorem habet taedio interruptae tarditatis, facilius tamen insidit, quod exspectatur, quam quod praetervolat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 3:4)
Hinc atque illinc philosopho manus auditor intentat et super ipsum caput mirantium turba consistit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 13:1)
omnia opera eius cum ipsa concordant et congruunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:6)
Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summum bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac male congruentibus membris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 9:1)
Magnam hanc auditorum partem videbis, cui philosophi schola deversorium otii sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:2)
Facile est auditorem concitare ad cupidinem recti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION