라틴어 문장 검색

AB hac ergo insula, ab horum collegio monachorum, ad prouinciam Anglorum instituendam in Christo, missus est Aedan, accepto gradu episcopatus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V.2)
hic in ciuitate Eburaci, ille in Hagustaldensi siue in Lindisfarnensi ecclesia cathedram habens episcopalem, ambo de monachorum collegio in episcopatus gradum adsciti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII. 1:4)
tu procul euentura uides, tibi deditus augur scit bene quid fati prouida cantet auis;
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 58)
inde ab augure, cui deinde honoris ergo publicum id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem in ad meridiem versus consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 196:2)
augur ad laevam eius capite velato sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 197:1)
id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 385:1)
auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 388:1)
hic temptandae scientiae Atti Navi auguris causa fertur consuluisse eum, an id de quo cogitaret effici posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha34)
utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 283:3)
huic actioni gratissimae plebi cum summa vi resisterent patres nec, quae una vis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio, auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine gravis certaminibus in annum extrahitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 619:1)
mortui et alii clari viri, M. Valerius, T. Verginius Rutulus augures, Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 79:3)
anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio novos adgressa consules est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 113:1)
tum prope iam perculsis aliis tribunis A. Verginius ex collegio unus Caesoni capitis diem dicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 132:1)
igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis, quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, ut quidquid Romae vi tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 226:1)
Cornelius mortuus, augur C. Horatius Pulvillus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 342:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION