라틴어 문장 검색

vero in Gratianum, adhuc privatum, et Dagalaifum amplissimo magistratu, aperto iam vere, suscitatis viribus Valens, iuncto sibi Lupicino cum robustis auxiliis, Pessinunta signa propere tulit, Phrygiae quondam, nunc Galatiae oppidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 1:2)
Quo interfecto, idem Marcellus, occupata celeri cursu Chalcedone, concrepantibus paucis, quos vilitas et desperatio trudebat in scelus, umbram principatus funesti capessit, gemina ratione fallente, quod et Gothorum tria milia regibus iam lenitis, ad auxilium transmissa Procopio, Constantianam praetendenti necessitudinem, ad societatem suam parva mercede traduci posse existimabat, quodque gesta in Illyrico etiam tum latebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 3:1)
Post cuius interitum, Erulorum Batavorumque vexillum direptum, quod insultando tripudiantes barbari crebro sublatum altius ostendebant, post certamina receptum est magna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 6:1)
Valens enim ut consulto placuerat fratri, cuius regebatur arbitrio, arma concussit in Gothos, ratione iusta permotus, quod auxilia misere Procopio, civilia bella coeptanti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 1:2)
Gothis, qui auxilia Procopio contra ipsum miserant, bellum infert, et post triennium pacem cum eis facit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장2)
Simili pertinacia, tertio quoque anno, per Novidunum navibus ad transmittendum amnem conexis, perrupto barbarico, continuatis itineribus longius agentes Greuthungos bellicosam gentem aggressus est, postque leviora certamina, Athanaricum ea tempestate iudicem potentissimum, ausum resistere, cum manu quam sibi crediderit abundare, extremorum metu coegit in fugam, ipseque cum omnibus suis Marcianopolim redivit ad hiemem agendam (ut in illis tractibus) habilem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 6:1)
consiliorum sociis votorumque auspicibus vobis, pietatis officium aggrediar tempestivum, prospera deo spondente, cuius sempiternis auxiliis stabit Romana res inconcussa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 6:2)
et Diodori ex agente in rebus, triumque apparitorum potestatis vicariae per Italiam, ob id necatorum atrociter, quod apud eum questus est comes, Diodorum quidem adversus se civiliter implorasse iuris auxilium, officiales vero iussu iudicis ausos monere proficiscentem, ut responderet ex lege.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 5:2)
Valentinianus A. Rhenum transit, et Alamannos qui in celsissimos montes fugerant, non incruento utrimque certamine fundit fugatque.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장1)
Qua humanitate Cylaces et illecti, missis oratoribus ad Valentem, auxilium eundemque Papam sibi regem tribui poposcerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 9:2)
Cuius adventu territus Papa, itidemque Cylaces et Arrabannes, nulla circumspectantes auxilia, celsorum montium petivere secessus, limites nostros disterminantes et Lazicam, ubi per silvarum profunda, et flexuosos colles mensibus quinque delitescentes, regis multiformes lusere conatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 11:2)
Qui operam teri frustra contemplans, sidere flagrante brumali, pomiferis exustis arboribus, castellisque munitis et castris quae ceperat superata vel prodita, cum omni pondere multitudinis Artogerassam circumsaeptam, et post varies certaminum casus, lassatis defensoribus patefactam incendit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 12:1)
velut obseratis amicitiae foribus, vicinarum gentium auxilia conquirebat, suumque parabat exercitum, ut reserata caeli temperie subverteret omnia, quae ex re sua struxere Romani.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 18:2)
Quae haec metuens ut Maximini muniretur auxilio, finxit maritum in voluntate, quam condiderat nuper, argenti tria milia pondo eidem reliquisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 35:1)
Cruento enim certamine cum Maximino velut antepilano suo contendens, superare eum in succidendis familiarum nobilium nervis studebat, Busirim veterem et Antaeum imitatus et Phalarim, ut taurus ei solus deesse videretur Agrigentinus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION