라틴어 문장 검색

significat etiam benignos et bonos, sicut contra malos nigros dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 562)
nec hoc obsequi fuit aut ordinis aut honoris, quippe cum amicitia pares semper aut accipiat aut faciat, sed ut arbiter et utrisque proximus aures darem et disceptantes duos medius segregarem.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 5:2)
magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 45:1)
obsequium amicos, veritas odium parit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:2)
molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:3)
maxima autem culpa in eo, qui et veritatem aspernatur et in fraudem obsequio impellitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:4)
in obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter , comitas adsit, assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:6)
ut enim omittam vim et naturam deorum, ne homines quidem censetis, nisi inbecilli essent, futuros beneficos et benignos fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 122:2)
Alter locus erat cautionis, ne benignitas maior esset quam facultates, quod, qui benigniores volunt esse, quam res patitur, primum in eo peccant, quod iniuriosi sunt in proximos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:1)
quibus praecipiunt, ut oratione benigna multitudinis animos ad benivolentiam alliciant militesque blande appellando [sermone] deliniant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:4)
quod ego non superbia neque inhumanitate faciebam neque quod tuo studio rectissimo atque optimo non obsequi vellem, praesertim cum te unum ex omnibus ad dicendum maxime natum aptumque cognossem, sed me hercule istius disputationis insolentia atque earum rerum, quae quasi in arte traduntur, inscitia.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 99:3)
'Ego vero' inquit 'istis obsequi studeo neque gravabor breviter meo more, quid quaque de re sentiam, dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 107:1)
adhuc invitamur benigne, sed quod superest timemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 4 1:11)
mulieres quidem valde intellego delectari obsequio et comitate adulescentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 6 2:7)
feci igitur itaque effeci omni obsequio ut neutri illorum quisquam esset me carior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION