라틴어 문장 검색

" Et laevo pressit pede talia fatus exanimem, rapiens immania pondera baltei impressumque nefas, una sub nocte iugali caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti, quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:40)
at illa volans clipeo est excussa proculque egregium Antoren latus inter et ilia figit, Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis haeserat Euandro atque Itala consederat urbe.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:7)
Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias, caeso sparsuros sanguine flammas, indutosque iubet truncos hostilibus armis ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:8)
Quod si immatura manebat mors natum, caesis Volscorum milibus ante ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:16)
bis denas Italo texamus robore navis seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam materies, ipsi numerumque modumque carinis praecipiant, nos aera manus navalia demus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:17)
Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus auxilioque urbes Italae populique supersunt, sin et Troianis cum multo gloria venit sanguine, sunt illis sua funera parque per omnis tempestas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:13)
Bis magna victi pugna vix urbe tuemur spes Italas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:10)
cesserit Ausonio si fors victoria Turno, convenit Evandri victos discedere ad urbem, cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent, sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem (ut potius reor et potius di numine firment), non ego nec Teucris Italos parere iubebo nec mihi regna peto:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 9:4)
His aliud maius Iuturna adiungit et alto dat signum caelo, quo non praesentius ullum turbavit mentes Italas monstroque fefellit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 12:4)
Adrexere animos Itali, cunctaeque volucres convertunt clamore fugam, mirabile visu, aetheraque obscurant pennis hostemque per auras facta nube premunt, donec vi victus et ipso pondere defecit, praedamque ex unguibus ales proiecit fluvio penitusque in nubila fugit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 12:6)
" Concurrunt Itali spoliantque calentia membra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:6)
talis equos alacer media inter proelia Turnus fumantis sudore quatit, miserabile caesis hostibus insultans;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:20)
Ipse inter primos dextram sub moenia tendit Aeneas magnaque incusat voce Latinum testaturque deos, iterum se ad proelia cogi, bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:15)
Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:8)
Fulminat Aeneas armis summasque minatur deiecturum arces Italum exscidioque daturum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION