라틴어 문장 검색

itaque hoc etiam fortiorem me puto quam te ipsum, praeceptorem fortitudinis, quod tu mihi videre spem non nullam habere haec aliquando futura meliora casus enim gladiatorii similitudinesque eae, tum rationes in ea disputatione a te conlectae vetabant me rei p. penitus diffidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 13 3:3)
et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse teque nec animi neque corporis laboribus defetigari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 1 1:1)
ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant - recte secusne alias viderimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 182:11)
qui cum videret sceleratum civem aut domesticum potius hostem, si legibus uti liceret, iudicio esse frangendum, sin ipsa iudicia vis impediret ac tolleret, audaciam virtute, furorem fortitudine, temeritatem consilio, manum copiis, vim vi esse superandam, primo de vi postulavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 1:2)
Roscio, si non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis, quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando veterem tuam illam calliditatem atque prudentiam, confitere huc ea spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 2:2)
fortis enim non modo fortuna adiuvat, ut est in vetere proverbio, sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim fortitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:5)
fortitudini comitibusque eius, magnitudini animi, gravitati, patientiae, rerum humanarum despicientiae, quo modo respondebis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:10)
amittenda igitur fortitudo est aut sepeliendus dolor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 32:5)
non ego dolorem dolorem esse nego - cur enim fortitudo desideraretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 33:3)
sin tectus Volcaniis armis, id est fortitudine, resiste;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 33:8)
viri autem propria maxime est fortitudo, cuius munera duo sunt maxima:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:6)
atque haec cogitatio, quid patientia, quid fortitudine, quid magnitudine animi dignissimum sit, non solum animum comprimit, sed ipsum etiam dolorem nescio quo pacto mitiorem facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 53:10)
ita fit ut fortitudini aegritudo repugnet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 14:5)
sed quia, nec qui propter metum praesidium reliquit, quod est ignaviae, nec qui propter avaritiam clam depositum non reddidit, quod est iniustitiae, nec qui propter temeritatem male rem gessit, quod est stultitiae, frugi appellari solet, eo tris virtutes, fortitudinem iustitiam prudentiam, frugalitas complexa est (etsi hoc quidem commune est virtutum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 17:1)
iam tibi aderit princeps fortitudo, quae te animo tanto esse coget, ut omnia, quae possint homini evenire, contemnas et pro nihilo putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 36:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION