라틴어 문장 검색

illa vagientem canebat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:5)
Scimus quidem Nepotianum nostrum esse cum Christo et sanctorum mixtum choris, quod nobiscum eminus rimabatur in terris et aestimatione quaerebat, ibi videntem comminus dicere:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:1)
Cumque arderet cotidie aut ad Aegypti monasteria pergere aut Mesopotamiae invisere choros vel certe insularum Dalmatiae, quae Altino tantum freto distant, solitudines occupare, avunculum pontificem deserere non audebat tota in illo cernens exempla virtutum domique habens, unde disceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:9)
Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:25)
"Hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes Femineas et facta ferant."
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:12)
Praeponatur ei probae fidei et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:15)
Nutriatur in monasterio, sit inter virginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, vivat angelice, sit in carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet et, ut cetera taceam, certe te liberet servandi difficultate et custodiae periculo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:5)
Quodsi ferri non potest et delicias eius fugis atque, ut vulgo soletis dicere, saecularis est mater, habes alienas virgines, habes sanctum pudicitiae chorum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:10)
Ecce furentis Bellonae matrisque deum chorus intrat et ingens semivir, obscaeno facies reverenda minori, mollia qui rapta secuit genitalia testa iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt, plebeia et Phrygia vestitur bucca tiara.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI263)
Forsitan expectes ut Gaditana canoro incipiant prurire choro plausuque probatae ad terram tremulo descendant clune puellae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI51)
interea pleno cum turget sacculus ore, crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit, et minus hanc optat qui non habet, ergo paratur altera villa tibi, cum rus non sufficit unum, et proferre libet fines maiorque videtur et melior vicina seges, mercaris et hanc et arbusta et densa montem qui canet oliva quorum si pretio dominus non vincitur ullo, nocte boves macri lassoque famelica collo iumenta ad virides huius mittentur aristas, nec prius inde domum quam tota novalia saevos in ventres abeant, ut credas falcibus actum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV49)
solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV11)
Ubi de pace non convenit, signa cecinere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 59:1)
Quae gaudia, quae vociferationes fuerunt, cum hoc forte Nemeae in theatro quinquennalibus ludis a praecone caneretur!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 14:1)
adeo ut, si quis hanc tertiam eius aetatem transmarinam, quam ducentorum annorum fecimus, dividat, centum hos priores, quibus Africam, Macedoniam, Siciliam, Hispaniam domuit, aureos, sicut poetae canunt, iure meritoque fateatur, centum sequentes ferreos plane et cruentos et si quid immanius;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION