라틴어 문장 검색

Non mortemmeruit, ego virum interfeci.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:37)
Bone fili, venerant huc tres persequentes istum, et nos aperto hostio hunc cum suo gladio intrare permisimus, donec discederentqui illum interficere volebant.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 95:17)
(4) Ad hoc quod obicitur de octavo mense, falso dixerunt quidam, quod ut frequentius octavo mense natus moritur, quia octavus mensis Saturno attribuitur, cuius frigus et siccitas natum interficiunt.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:1)
Vidisti meretricem, captus es vultu ejus, et forma decoram putasti:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:10)
De paradiso in superioribus pro captu nostro, ut potuimus, quod Dominus infudit, sensus invenit, digessimus, in quibus Adam atque Evae lapsus est comprehensus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 2:1)
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
Solus enim fuit qui non est captus saeculi hujus vanitate et carnali tumore;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:13)
ut interficiat voluptates sui corporis, et quemdam suae carnis operetur interitum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:8)
Interfecit nempe S. Moyses Aegyptium, et fugax factus est de terra Aegypti, ut declinaret ejus terrae tyrannum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:9)
Sed non ante illum interfecisset Aegyptium hominem, nisi prius in se nequitiae spiritalis Aegyptium interemisset, et abdicasset se regalium luxu honorum, majus patrimonium aestimans thesauris Aegypti opprobrium Christi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:10)
Illud quoque specta, quia cum interficitur impius, Christus infunditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:1)
In ea die qua interfeci omne primogenitum Aegypti, sanctificavi mihi omne primogenitum Israel (Num.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:4)
et Ursicinum primum ad se venire summo cum honore mandavit, ea specie ut pro rerum tune urgentium captu, disponeretur concordi consilio, quibus virium incrementis, Parthicarum gentium arma minantium impetus frangerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 4:2)
residua quae secuturus aperiet textus, pro virium captu limatius absolvemus, nihil obtrectatores longi (ut putant) operis formidantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 1:2)
Sic Alpheus oriens in Arcadia, cupidine fontis Arethusae captus, scindens Ionium mare, ut fabulae ferunt, ad usque amatae confinia proruit nymphae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION