라틴어 문장 검색

Sic est, captus es unctiore mensa Et maior rapuit canem culina.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLIV4)
Ut captum teneas, capto quoque munera mitte, De cavea fugiat ne male pastus aper.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXVIII3)
Hic festinata requiescit Erotion umbra, Crimine quam fati sexta peremit hiems.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXI1)
Fulmineo spumantis apri sum dente perempta, Quantus erat, Calydon, aut, Erymanthe, tuus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXIX3)
Tydides Diomedes, Tydei et Deipyles, Adrasti filiae, filius, qui post captum Ilium ad Italiam venit, quod plenius in XI.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 974)
ideo ex avis petitae auspicio Patavium nominatum, cui aeternitatem * * * Helicaon ne victor rediret gladio peremit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2424)
harpalyce haec est quae patrem senem captum a Getis multitudine collecta liberavit celerius, quam de femina potest credi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3171)
quidam hanc patrem a Getis, ut alii volunt a Myrmidonibus captum collecta multitudine adserunt liberavisse celerius, quam de femina credi potest:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 31710)
quas cum vellet tenere, captus ab Achille in eius amplexibus periit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4744)
quo dolore Achilles conpulsus, inpetratis per matrem a Vulcano armis, Hectorem proelio superatum peremit, eiusque corpus ad currum religatum circa muros Ilii traxit, quod post placatus auro repensum Priamo reddidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4839)
haec tamen Martis et Otreres filia fuit, quam Achilles cum adversum se pugnantem peremisset post mortem eius adamavit eamque honorifice sepelivit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4914)
hoc sane genus fabricae ab animalis similitudine quae testudo vocatur captum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 50513)
sive erycis fines Eryx Veneris et Butae, vel ut quidam volunt Neptuni filius fuit, qui praepotens viribus advenas caestibus provocabat victosque perimebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5701)
unde est 'maxima'. haec autem uxor Polymestoris fuit, quae post captum Ilium eiecta a viro manu sua interiit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6542)
et laudandum quod 'insidias' tantum dixerit, non et captum Ilium;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7542)

SEARCH

MENU NAVIGATION