라틴어 문장 검색

per interregem deinde consules creati L. Valerius M. Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 600:1)
Horatio Sabini, Valerio Aequi evenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 638:2)
Valerius adversus coniunctos iam in Algido exercitus Aequorum Volscorumque sustinuit consilio bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 659:2)
non Appio duce rem geri, sed consule Valerio, ab liberatoribus populi Romani orto, liberatore ipso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 672:1)
ego quantum in tanto intervallo temporum conicio, cum Valerio atque Horatio consulibus, qui praeter Volscos et Aequos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant, negatus ab senatu triumphus esset, verecundiae fuit pro parte dimidia rerum consulibus petere triumphum, ne etiamsi impetrassent magis hominum ratio quam meritorum habita videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 788:1)
soli ex consularibus Valerius atque Horatius non intererant consiliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 68:1)
censores ab re appellati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 93:2)
eo anno C. Furius Paculus et M. Geganius Macerinus censores villam publicam in campo Martio probaverunt, ibique primum census populi est actus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 241:1)
Valerius Antias atque Q. Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 244:1)
censores aegre passi Mamercum quod magistratum populi Romani minuisset tribu moverunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 256:2)
primores patrum, quamquam deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 257:2)
populi certe tanta indignatio coorta dicitur ut vis a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 258:1)
duo bella insequens annus habuisset, quo P. Cornelius Cossus C. Valerius Potitus Q. Quinctius Cincinnatus Num.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 533:1)
Cornelio Cosso L. Valerio Potito Q. Fabio Vibulano iterum M. Postumio Regillensi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 539:2)
M. Aemilio C. Valerio Potito consulibus bellum Aequi parabant, Volscis, quamquam non publico consilio capessentibus arma, voluntariis mercede secutis militiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 577:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION