라틴어 문장 검색

duodecim deinde coloniarum, quod numquam antea factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum censoribus, censum acceperunt, ut quantum numero militum, quantum pecunia valerent in publicis tabulis monumenta exstarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 516:2)
et ambo forte censores equum publicum habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 517:2)
cum ad tribum Polliam ventum est, in qua M. Livi nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum censorem, cita inquit Nero M. Livium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 517:3)
pravum certamen notarum inter censores;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 525:1)
In invidia censores cum essent, crescendi ex iis ratus esse occasionem Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 526:1)
inter censores M. Livium et Claudium Neronem notabilis discordia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha20)
idem omnes tribus extra unam aerarias reliquit, quod et innocentem se damnassent et posthac consulem censoremque fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha22)
lustrum a censoribus conditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha23)
hac rogatione perlata in provinciam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 264:2)
ex hac rogatione senatus decrevit ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum populo Carthaginiensi quibus legibus ei videretur faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 579:1)
P. Sulpicio provincia Macedonia sorti evenit, isque rogationem promulgavit, vellent iuberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque illata sociis populi Romani bellum indici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 50:1)
rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 52:1)
aegre eam rem passi patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis, et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 54:1)
rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit, ut Philippi statuae et imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque diesque festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius maiorumque honoris causa instituta essent, omnia profanarentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 502:1)
dum haec in Macedonia geruntur, consul alter L. Lentulus, qui Romae substiterat, comitia censoribus creandis habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION