라틴어 문장 검색

Non esse ab re puto hoc in loco id quoque ammonere, quod decemviri in duodecim tabulis inusitatissime nox pro noctu dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 19:1)
Ea re factum est ut, cum vulgus ignoraret certum Saturnaliorum diem, nonnullique a C. Caesare inserto die et alii vetere more celebrarent, plures dies Saturnalia numerarentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 2:4)
Ea re per octennium convenire numeri . . .
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 11:3)
Ceterum deus Hercules religiose quidem et apud Tyron colitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 7:1)
Cicero autem quantum in ea re valuerit quis ignorat qui vel liberti eius libros quos is de iocis patroni conposuit, quos quidam ipsius putant esse, legere curavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 12:1)
Verba super hac re Aristotelis philosophi in medium proferam, ut quid de his infamibus voluptatibus tam clarus atque inclytus vir sentiat publicetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 13:1)
Ceterum superius pleramque nobilitatem haec propudia celebrare conquestus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 8:2)
Ceterum histriones non inter turpes habitos Cicero testimonio est, quem nullus ignorat Roscio et Aesopo histrionibus tam familiariter usum, ut res rationesque eorum sua sollertia tueretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 11:1)
In qua re luxuriam illius seculi eo magis licet aestimare, quod Plinius Secundus temporibus suis negat facile mullum repertum qui duas pondo libras excederet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 9:2)
In qua quidem re mirari est poetae huius occultissimam diligentiam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 15:1)
In qua quidem re, quo vobis studium nostrorum magis conprobetur, non reticebimus rem paucissimis notam, reprehensum Euripidem ab Aristotele, qui ignorantiam istud Euripidis fuisse contendit, Aetolos enim non laevum pedem habere nudum, sed dextrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 19:1)
Sed de utraque re pauca ex Graecis antiquitatibus dicam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 17:1)
ceterum his obnoxii repugnabunt, et talis erit convivii tumultus, ut sub huiusmodi invitati videantur edicto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 23:1)
Ceterum longe alia potus alia ciborum ratio est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 13:2)
Ceterum consultationem mihi debitam non omitto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION