라틴어 문장 검색

non in censu illos inuenies, non in testamentis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 14:14)
Quidam nolunt nomina secum fieri nec interponi pararios nec signatores advocari, chirographum dare.
(세네카, 행복론, Liber II 102:3)
cum in ipso vitae fine constitimus, cum testamentum ordinamus, non beneficia nihil nobis profutura dividimus ?
(세네카, 행복론, Liber IV 50:1)
Ingratum voco, qui aegro adsidit, quia testamentum facturus est, cui de hereditate aut de legato vacat cogitare.
(세네카, 행복론, Liber IV 95:2)
An tu Arruntium et Haterium et ceteros, qui captandorum testamentorum artem professi sunt, non putas eadem habere quae dissignatores et libitinarios vota ?
(세네카, 행복론, Liber VI 193:1)
decessit negotiator, testamento heredem omnibus bonis reliquid formosam et adiecit elogium:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.5)
numquid non testamentum uiri creditur?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.18)
Ergo nihil medium est inter testamentum et culleum ?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, parricida aequis sententiis absolutus.7)
cauit testamento ut ab heredibus crucifigeretur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.3)
Ex altera parte lex est, ex altera testamentum, crux utrinque.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.13)
Agitur de iure testamentorum, quorum interiit omnis potestas, si serui uiuorum imperia neglexerint, mortuorum tribuni.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.31)
Abdicato frater chirografum dedit dimidiam se partem daturum hereditatis, si non respondisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.1)
ne frater quidem tibi sine chirografo credidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.6)
Et quia de re maxima melius sibi quisque credit, do chirografum;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.18)
testamento inuentus est maritus heres.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION