라틴어 문장 검색

Utque geographici stili formarunt, hac specie distinguitur omnis circuitus ante dictus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 13:1)
Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus vocitata, longaque assuetudine ad hoc translata vocabulum, ea re quod inter Onam et Tigridem sita, navigeros fluvios, adiri vado numquam potuit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 20:1)
utque pervulgati iuris proferatur lectio vana, septem vendibiles introitus praeparant, dilationum examina longissima contexentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 18:3)
Deinde sexto mense revertens Ravennam, aliam germanam suam Amalabirgam tradens in matrimonio Herminifredo regi Turingorum et sic sibi per circuitum placavit omnes gentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 14:1)
Ianuarii ipsum monasterium et civitatem, exceptis aecclesiis, et vicum monasterii et omnes villas in circuitu V. Kal.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:2)
Eo anno hiemps longissima, et supradicti reges iterum secretum colloquium in supradicta insula habuerunt penes Confluentiam, vastantes omnia quae in circuitu erant.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 79:3)
Civitas sancta Ierusalem et mons Oliveti atque omnia loca sancta in circuitu a Sarracenis invasa et possessa sunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:10)
"iam scies ab introitu primo dei cuiuspiam luculentum et amoenum videre te diversorium."
(아풀레이우스, 변신, 5권5)
Ad eundem modum distractus et ipse variis equorum incursibus, rursus molares illos circuitus requirebam.
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:1)
Ibi complurium iumentorum multivii circuitus intorquebant molas ambage varia;
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:1)
Id est, cuius adventus adferat aliquid felicitatis, sicut solemus dicere secundo pede introisse, cuius introitum prosperitas aliqua consecuta sit.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:7)
inde adeo inquit nomen factum videtur, quasi initiae, hoc est initus atque introitus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 18:2)
Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui facit finem urbani auspicii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 2:2)
Atque uti demus, inquit, et has tantummodo stellas et ex una parte terrae observari debuisse, quae tandem finis observationis istius fuit et quae tempora satis esse visa sunt ad percipiendum quid praemonstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut transitus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 15:1)
At Henrico, in introitu in regnum suum et in ipso momento quo corona ad ipsum delata est, occurrit res perplexa prorsus et nodosa, nec facile solubilis, quaequae posset regem vel prudentissimum, praesertim in regni sui novitate, perturbare et in diversas partes trahere, atque eo magis, quod erat huiusmodi res quae moram et deliberationem non pateretur, verum necesse foret de ea simul et deliberare et statuere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION