라틴어 문장 검색

Martii suis in ordine relatis, Godefridus dux, Robertus Flandrensis, Boemundus et universi principes adhuc Antiochiae commorantes, sicut decreverant, collecto Laodiceae exercitu suorum, ad viginti millia equitum et peditum, ad civitatem Gybel, in littore maris sitam, divitiis locupletem, castra applicuerunt, in circuitu obsidionem ponentes, ut Sarracenos cunctosque gentiles in ea ad defensionem constitutos expugnare valerent et determinare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:2)
Hac itaque adinventione aptata direxit nuntios ad praefatos principes, in circuitu Gybel jam per hebdomadam residentes, quatenus sibi festinato ad auxilium Archas properarent, alioqui se et confratres, qui secum erant, a facie gentilium non posse mortis evadere periculum, eosque dehinc simile posse sperare martyrium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:10)
Per duos enim [0532B] menses et dimidium in circuitu praesidii Archas a principio cum ipso comite consederant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:2)
Unde quia inter quinquaginta millia virorum vix viginti millia in bello valentium reperiri poterant, consilium inierunt ut per Damascum nequaquam transirent, propter copiam Turcorum qui Damascum inhabitabant, et propter apertam illic camporum planitiem, ubi eis in omni latere spatiosum videbatur ab hostibus incursari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:8)
Quas apertas et reseratas subierunt, neminem in urbe reperientes, quod, audita tribulatione et infortunio gentilium in circuitu et captione Antiochiae, [0536A] universi cives per montana et deserta loca fugientes a facie Christianorum cum pueris, uxoribus, armentis et gazis suis se absconderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:3)
Gastus de civitate Bordeiz cum triginta viris, gnaris certaminis et insidiarum, clam subtractus ab exercitu, sicut erat providus, sciens vires appropinquantium peregrinorum adhuc latere cives et milites Jerusalem, per confinia ejusdem urbis cum suis frena laxat, praedas undique contrahit et abducit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:6)
Comes Reinboldus de civitate Oringis, Lodewicus de Monzun, Cuno de Monte acuto, filiusque ejus Lambertus, Gastus de Bordeiz, Gerhardus de Rosselon, Baldewinus de Burg, Thomas de Feria castro undique in circuitu urbis consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:7)
Hac itaque in circuitu obsidione locata a primoribus Gallorum, exploratisque locis, ne quid vacuum aut opportunum pateret insidiis, ad montem Oliveti ventum est, ubi etiam virorum fortium custodiam posuerunt, ne aliquis assultus ab hac parte fieret ex improviso, et gentilium insidiae per juga descendentium Christianos incautos deciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:10)
De hinc jejunio cum processione sancta, litania orationeque finita, coelum jam tenebris operientibus, noctis in silentio deportata est machina per partes, et universa strues mangenarum, ad ipsum locum civitatis, ubi situm est oratorium S. Stephani protomartyris versus vallem Josaphat, in die Sabbati, collocatis tabernaculis in circuitu machinae ab hac statione sublatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:1)
Alii vero in latere urbis supra montem Sion, una machina comitis Reymundi milites contorquebant lapides et jacula, laedentes muros et per moenia assistentes, huicque machinae comitis frustra nocere quaerentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 24:6)
Quare habito caute super hoc consilio, principes Christianorum collocaverunt latenter insidias in [0544C] valle et exitu ejusdem montis, in silentio noctis, ante et retro munitis viarum semitis vigili custodia, ne forte aliquis ab Ascalone vel Babylonia aut ab aliqua parte regni hujus descenderet, vel a porta inobsessa solito more in legationem procederet, sed in insidias incidens, subito caperetur, nulloque diffugio ante latera occultatus, a manibus vigilantium elaberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 26:3)
Illis vero saepius jacturam lapidum adversus crucem hanc molientibus, lapis fortuito advolans militem quemdam, assistentem lateri duci, in caput fortiter percussit, qui, fracto cerebro et effusis cervicibus, momentaneo fine exstinctus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 32:3)
Adhaec fratres praenominati, Ludolfus et Engelbertus, videntes Sarracenos otio torpere et manus a defensione continere, atque ex utroque latere moenium procul absistere propter mangenarum caeterorumque impetum, sine mora, sicuti muro erant [0547C] propiores, a secundo coenaculo, in quo manebant, porrectis arboribus et in moenia missis, primum in urbem cum virtute armorum descenderunt, universis murorum custodibus in fugam versis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 38:3)
Intromissis vero Christianis in civitatem et longa strage in palatio et urbe saevientibus spoliis atque divitiis Sarracenorum inhiantibus, Tankradus, qui festinus in primo urbis ingressu templum praecurrit, et avulsis seris intravit, pecuniam auri et argenti incomparabilem cum robore et ope [0549B] sui satellitii a muris deauratis in circuitu, columnis et pilariis avulsit, biduo in raptione hujus thesauri a Turcis oratorio decorando collati desudans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:7)
Cujus in uno latere gradus collocati, ad cava loca descendentes perducunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION