라틴어 문장 검색

emicuit reserata dies caelumque resolvit arcus et in summos redierunt nubila montes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 691:1)
iam totis resoluta vadis;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 564:1)
tum lacrimis, turn voce sequi, turn rumpere questus, cum sopor et vano spes maesta resolvitur actu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 45:1)
Nec vero ipse metus curasque resolvere ductor, sed maria aspectans 'heu qui datus iste deorum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 733:1)
" roseis ut huic labellis sonitus citus abiit geminas deorum ad aures nova nuntia referens, ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6329)
Quod erat necessarium, ut dictum fuit, velut signum prefixum in quod quicquid probandum est resolvatur tanquam in manifestissimam veritatem.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:13)
nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장69)
"Circumcisus quis,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:7)
nam tibi de summa caeli ratione deumque disserere incipiam et rerum primordia pandam, unde omnis natura creet res, auctet alatque, quove eadem rursum natura perempta resolvat, quae nos materiem et genitalia corpora rebus reddunda in ratione vocare et semina rerum appellare suemus et haec eadem usurpare corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 2:2)
usque adeo largos haustus e fontibus magnis lingua meo suavis diti de pectore fundet, ut verear ne tarda prius per membra senectus serpat et in nobis vitai claustra resolvat, quam tibi de quavis una re versibus omnis argumentorum sit copia missa per auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:18)
Denique si minimas in partis cuncta resolvi cogere consuesset rerum natura creatrix, iam nihil ex illis eadem reparare valeret propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta, non possunt ea quae debet genitalis habere materies, varios conexus pondera plagas concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:10)
Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi, in medium summae quod dicunt omnia niti atque ideo mundi naturam stare sine ullis ictibus externis neque quoquam posse resolvi summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa, ipsum si quicquam posse in se sistere credis, et quae pondera sunt sub terris omnia sursum nitier in terraque retro requiescere posta, ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 26:1)
Nunc age, quo motu genitalia materiai corpora res varias gignant genitasque resolvant et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis reddita mobilitas magnum per inane meandi, expediam:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 2:1)
quare etiam atque etiam resoluto corporis omni tegmine et eiectis extra vitalibus auris dissolui sensus animi fateare necessest atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:7)
et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus languescuntque omnia membra, bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION