라틴어 문장 검색

non erit hac facie miserabilior Crepereius Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus circumit et fatuos non invenit, unde repente tot rugae?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX3)
nec refert quibus adsistas regionibus eius;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:7)
at mater viridis saltus orbata peragrans novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, omnia convisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta derivare queunt animum curaque levare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:10)
sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis, inperfecta tibi elapsast ingrataque vita, et nec opinanti mors ad caput adstitit ante quam satur ac plenus possis discedere rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:14)
Arator an terminum, id est circum terminum, et ambire dicitur pro circumire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 5:4)
Nam, cum ab hospite suo P. Mallio rogaretur ut decurionatum privigno eius expediret, adsistente frequentia disict:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 11:2)
Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota Reddemus nymphis, et cum lustrabimus agros, ubi lustrare significat circumire:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:4)
Ollis caeruleus supra caput adstitit imber Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 1:2)
Cumque me res ista stupefaceret, adsistens forte nauta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:2)
Dumque illi effusam longis anfractibus urbem Circueunt, Aruns dispersos fulminis ignes Colligit, et terrae moesto cum murmure condit, Datque locis nomen sacris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:45)
hanc omni puppes statione solutae Circumeunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:29)
Prima duces vidit iunctis consistere castris Tellus, quam volucer Genusus, quam mollior Apsus Circueunt ripis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:40)
telumque irata receptum Impetit, et secum fugientem circuit hastam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:64)
et arma Signaque et adflictas omni iam parte catervas Circuit, et revocat matura in fata ruentes, Seque negat tanti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:17)
Non sic moderator equorum, Dexteriore rota laevum cum circuit axem, Cogit inoffensae currus accedere metae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:57)

SEARCH

MENU NAVIGATION