라틴어 문장 검색

Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis uulgus sine numero;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX. 1:3)
Inminente ergo die suae uocationis, coepit circuire in monasterio casulas infirmarum Christi famularum, earumque uel maxime, quae uel aetate prouectae, uel probitate erant morum insigniores.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII.16)
Et quidam quidem mox se monasticae conuersationi fideliter mancipauerunt, alii magis circueundo per cellas magistrorum, lectioni operam dare gaudebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII.7)
quaesiuit Colmanus huic dissensioni remedium, et circuiens omnia prope uel longe, inuenit locum in Hibernia insula aptum monasterio construendo, qui lingua Scottorum Mageo nominatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:5)
Tum niger in porta serpentum Cerberus ore Stridet et aeratas excubat ante fores.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 333)
sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum id superbia factum, qui conubium finitimis negassent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 107:2)
his muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare minorum maxime gentium patres;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 480:1)
his sicut acta erant nuntiatis incensus Tarquinius non dolore solum tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio iraque, postquam dolo viam obsaeptam vidit, bellum aperte moliendum ratus circumire supplex Etruriae urbes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 53:1)
hoc anno - quoscumque consules habuit - rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis quam iuniores patrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 595:3)
amotis inde seditionis auctoribus patres circumire plebem inserentesque se in circulos sermones tempori aptos serere, admonere ut viderent in quod discrimen rem publicam adducerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 192:1)
circumire ibi et prensare homines coepit et non orare solum precariam opem, sed pro debita petere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 503:1)
haec prope contionabundus circumibat homines.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 504:1)
cum iis circumire tribus, orare ne pessimum facinus peiore exemplo admitterent iudices in suam rem litem vertendo, cum praesertim etiam si fas sit curam emolumenti sui iudici esse, nequaquam tantum agro intercipiendo adquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria sociorum animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 799:2)
ubi cum praegressi equites non portas clausas, non pro portis excubare, non armatos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miraculum eos sustinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 426:2)
tertio anno post Satricum restitutum a Volscis M. Valerius Corvus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum, priusquam plus hostium fieret Volscis arma inferre iussus, ad Satricum exercitu infesto pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 282:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION