라틴어 문장 검색

Nabis extemplo circa omnes maritimos vicos dimisit ad seditiones in iis miscendas, et alios principum donis ad suam causam perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentes occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 141:2)
itaque extemplo et ad tyrannum legatos miserunt, qui admonerent foederis Romani denuntiarentque ne pacem quam tantopere petisset turbaret, et auxilia ad Gytheum, quod iam oppugnabatur ab tyranno, et Romam qui ea nuntiarent legatos miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 142:2)
inter quae adlatum erat, cum in Aetoliam venisset Antiochus, extemplo classem eum in Siciliam missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 254:1)
itaque senatus consultum factum est, ut M. Fulvius praetor litteras extemplo ad consulem mitteret, quibus certior fieret senatui placere, provincia exercituque tradito legatis Romam reverti eum et ex itinere praemittere edictum, quo comitia consulibus creandis ediceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 265:1)
in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 277:1)
extemplo terga dedit tyranni miles et haud paulo concitatiore cursu quam secutus erat, fugiens in castra est compulsus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 331:2)
extemplo caetrati Achaeorum in castra impetum faciunt et ea diripiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 342:1)
ipse ex cetera copia militum, qui quia priores in castra venerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete erant, delectos nihil praeter gladios secum ferentes extemplo educit et duarum portarum itineribus, quae Pharas quaeque Barnosthenem ferunt, eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostes credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 347:1)
cum his ita praeparatis Alexamenus ad tyrannum venit, quem adveniens extemplo spei implevit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 414:1)
nec movisset se quisquam, si extemplo positis armis vocata in contionem multitudo fuisset et oratio habita tempori conveniens, frequentes inde retenti in armis Aetoli sine iniuria cuiusquam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 432:1)
eorum dilectum habere L. Quinctius consul iussus, ne quid moraretur quo minus consul novus quo senatus censuisset extemplo proficisci posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 487:1)
extemplo consilium mittendi Hannibalis, quod unum in principio belli utiliter cogitatum erat, abiectum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 509:2)
nam si non recepissent regem, viderent, quid patiendum iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus, cui resistere suis viribus non possent, ante portas esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 544:1)
auxilia etiam quo censuit Quinctius, quingentorum militum Chalcidem, quingentorum Piraeum extemplo miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 587:1)
consulibus sortitis provincias extemplo et praetores sortiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION