라틴어 문장 검색

eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo navalibus certaminibus, neutro feliciter proelio, vires expertus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 147:2)
per transfugas cognitum est, quos levitas ingeniorum ad cognoscendas hostium res in omnibus bellis praebet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 383:1)
faciebant et cuniculos et quidquid aliud priore oppugnatione expertum profuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 535:3)
Aristonem quendam Tyrium nanctus Ephesi expertusque sollertiam levioribus ministeriis, partim donis, partim spe praemiorum oneratum, quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum mandatis mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 680:1)
nihil enim aequi ab Romanis impetrari posse totiens legationibus missis Romam, totiens cum ipso Quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi imploraturos fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 532:1)
postremo cum per levia certamina expertus nulla parte virium se parem esse intra moenia se recepisset, obsideri urbs coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 203:1)
iam usu hoc cognitum est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 207:3)
ex iis litteris cognitum est Celtiberos Lusitanosque in armis esse et sociorum agros populari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 78:1)
cognitumque primum a verecundia memoriaque meritorum haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi prae necopinato gaudio credentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 579:2)
Prusiae vero levitatem etiam expertus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 603:2)
per eos dies ex litteris A. Terentii propraetoris cognitum P. Sempronium in ulteriore provincia, cum plus annum aeger fuisset, mortuum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 15:1)
eodem tempore et in Sardinia magnum tumultum esse litteris T. Aebuti praetoris cognitum est, quas filius eius ad senatum attulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 62:1)
iam ex quo ipse accepisset regnum, multa, quae non vi non dolo Philippus omnia expertus potuisset moliri, admirando rerum successu tenuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 119:1)
postremo ita de bello et pace quaeri ut inter omnes conveniat, nec turpius quicquam esse quam sine certamine cessisse regno nec praeclarius quam pro dignitate ac maiestate omnem fortunam expertum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 538:1)
ceterum tanto facinore in unicum relictum amicum admisso, per tot casus expertum proditumque, quia non prodiderat, omnium ab se abalienavit animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION