라틴어 문장 검색

alius illos extra mundum suum proicit et ignavos hebetesque sine luce, sine ullo opere destituit ;
(세네카, 행복론, Liber VII 149:2)
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignamur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:1)
Temperatus enim timor cohibet animos, adsiduus vero et acer et extrema admovens in audaciam iacentes excitat et omnia experiri suadet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 76:4)
Illi qui munera eius velut sua et perpetua amaverunt, qui se suspici propter illa voluerunt, iacent et maerent, eum vanos et pueriles animos, omnis solidae voluptatis ignaros, falsa et mobilia oblectamenta destituunt ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 24:1)
Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 8:4)
Nihil est miserius quam incertum inter uitam mortemque destitui.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.26)
poma destituunt famem.
(세네카, Hercules Furens 11:22)
destituit animus membra, nox oculos premit.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:49)
planctus immensas resonet per urbes et comas nullo cohibente nodo feminae exertos feriant lacertos, solaque obductis foribus deorum templa securae pateant novercae.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:9)
Latinam nivei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet divite copiam, donetur tenera mitior hostia, et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora vinculo.
(세네카, 메데아 2:2)
et hanc levis fallaxque destituet deus volucer Cupido:
(세네카, 옥타비아 4:2)
Te decet cingi comam floribus vernis, te caput Tyria cohibere mitra hederave mollem bacifera religare frontem.
(세네카, 오이디푸스 6:17)
luteo plantas cohibente socco;
(세네카, 파이드라 4:26)
intonsa iuvenis perpetuum coma, tigres pampinea cuspide territans ac mitra cohibens cornigerum caput, non vinces rigidas Hippolyti comas.
(세네카, 파이드라 11:8)
Omnis destituit animum dies ubi ignominia spem premit, ubi nullam meminit aciem nisi qua fugerit;
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION