라틴어 문장 검색

reliquae tres partes pronai ad antas parietum procurrant, quae antae columnarum crassitudinem habere debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장2)
et si aedes erit latitudine maior quam pedes XX, duae columnae inter duas antas interponantur, quae disiungant pteromatos et pronai spatium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장3)
item intercolumnia tria, quae erunt inter antas et columnas, pluteis marmoreis sive ex intestino opere factis intercludantur, ita uti fores habeant, per quas itinera pronao fiant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장4)
ita quod detrahitur de corpore scapi, striarum numero adiecto adaugebitur ratione, quo minus videatur, et ita exaequabitur dispari ratione columnarum crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장9)
sin autem hoc ita videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere, cum habeamus adiutricem striarum temperaturam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장12)
Ipsius autem cellae parietum crassitudinem pro rata parte magnitudinis fieri oportet, dum antae eorum crassitudinibus columnarum sint aequales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장13)
Horum symmetriae conspiciuntur his rationibus, uti corona summa, quae supra antepagmentum superius inponitur, aeque librata sit capitulis summis columnarum, quae in pronao fuerint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장3)
longitudo autem dividatur bipertito, et quae pars erit interior, cellarum spatiis designetur, quae erit proxima fronti, columnarum dispositioni relinquatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장2)
spatium, quod erit ante cellas in pronao, ita columnis designetur, ut angulares contra antas, parietum extremorum regione, conlocentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장5)
et inter antas et columnas priores per medium isdem regionibus alterae disponantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장7)
summaque columna quarta parte crassitudinis imae contrahatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장10)
abaci latitudo quanta ima crassitudo columnae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장14)
Supra columnas trabes compactiles inponantur ut altitudinis modulis is, qui a magnitudine operis postulabuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장16)
eaeque trabes compactiles eam habeant crassitudinem, quanta summae columnae erit hypotrachelium, et ita sint compactae subscudibus et securiclis, ut compactura duorum digitorum habeant laxationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장17)
Supra trabes et supra parietes traiecturae mutulorum parte IIII altitudinis columnae proiciantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION