라틴어 문장 검색

cum senatus consultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem intercederent consularibus comitiis, res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 557:1)
Q. Fabio Vibulano interrege comitia habente consules creati sunt A. Cornelius Cossus L. Furius Medullinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 559:1)
et tamquam haud dubius inter tribunos militum honos Meneni, si peteret, consularibus comitiis est exclusus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 589:2)
Cornelius Cossus L. Furius Medullinus iterum non alias aegrius plebs tulit tribunicia comitia sibi non commissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 591:2)
nec dilectum consules nec comitia quae petebant tribuni expediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 604:1)
consules ambo profecti sint ad arcem Carventanam, an alter ad comitia habenda substiterit, incertum diversi auctores faciunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 608:1)
Romae sicut plebis victoria fuit in eo ut quae mallent comitia haberent, ita eventu comitiorum patres vicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 610:1)
artem adhibitam ferunt a patriciis, cuius eos Icilii tum quoque insimulabant, quod turbam indignorum candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam insignium populum a plebeiis avertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 612:1)
comitia utriusque populi longe diversa ratione facta sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 1:2)
non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 17:4)
Claudium, relictum a collegis ad tribunicias seditiones comprimendas, virum iam ab iuventa certaminibus plebeiis, quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissolvendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 21:2)
sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem in comitio stantem voce manibusque significare publicam laetitiam, beatam urbem Romanam et invictam et aeternam illa concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, victam esse fateri comitatem benignitatemque senatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 84:1)
primores patrum, sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere non exspectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum occiperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 102:1)
inter dilectum tributumque et occupatos animos maiorum rerum curis comitiis tribunorum plebis numerus expleri nequiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 119:1)
hac victoria comitiorum exsultantes tribuni plebis, quod maxime rem publicam impediebat de tributo remiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 149:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION