라틴어 문장 검색

alii dicunt quod abscedens cuidam suum commendaverat regnum, qui per eius absentiam occupavit imperium et reversum pepulit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 26410)
commendat autem gratiam certaminis, ne invitus videatur adduci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4382)
nostro dirimamus sanguine bellum bene se omnibus commendat hoc dicto, siquidem suum sanguinem pro omni bello dicit posse sufficere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 791)
cui genus a proavis ingens cuius auctoritatem commendabat et origo maiorum et paterna virtus et propria fortitudo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2251)
superis aversa voluntas quia, ut supra diximus, donec vivimus, curae sumus dis superis, post mortem ad inferos pertinemus, quibus se modo commendat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6471)
et dixit moriens te n. h. i. s. commendat munus et ex eo, quod ei hereditarium datum est, et ex eo quod invidiam me- ruit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 381)
nec tuta mihi valle reperti c. commendat a difficul- tate:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 401)
stabunt et parii l. s. s. in templo Caesaris maiorum eius se statuas dicit esse positurum, quas commendat et a pretioso marmore et ab arte, dicens 'spirantia signa':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 341)
frangere avaritiam, scelera ponere, vitam suam exponere ad imitandum iuventuti qui enim serius honores adamaverunt, vix admittuntur ad eos nec satis commendati multitudini possunt esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS11)
tum igitur nihil recusans Galba pro sese et populi Romani fidem implorans cum suos pueros tum C. Galli etiam filium flens commendabat, cuius orbitas et fletus mire miserabilis fuit propter recentem memoriam clarissimi patris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 2:1)
itaque in Curione hoc verissime iudicari potest, nulla re una magis oratorem commendari quam verborum splendore et copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 3:1)
Huius actio non satis commendabat orationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:5)
Anti- quam eius actionem multum tamen et splendida et grandis et eadem in primis faceta et perurbana commendabat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:3)
Obsessa facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 18:5)
Quodsi meam spem vis inproborum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit praesidii non solum ad salutem, verum etiam ad dignitatem, si eius, qui haec omnia suo solius periculo conservarit, illum filium esse memineritis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION