라틴어 문장 검색

Sed ne caninum quidem, sicut dixere veteres, studium praestantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes ac pro nocentibus neglectum a maioribus, a nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro latrocinium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 9:1)
Hic idem tamen umor, quamvis nocentis naturae, temporibus hiemis edomitus imbribus mitescit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 3:3)
propter quod pinguissimo agro, cuius nimiis viribus noceri non possit, aut macro, cui nihil aliud, committitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 14:3)
Nihil enim nocebitur ei nocturnis roribus aliisve ex causis, dum a pecore et avibus vindicetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 10:2)
Nec ullum legumen minus agro nocet, sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore sustinet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 19:4)
Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:2)
aliter satae fere limacem nocere comperimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 30:4)
Nam dependentibus palmitibus neque pluviae neque pruinae grandinesve tantum nocent quantum religatis et quasi tempestatibus oppositis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 4:3)
Arboris autem perpetua cultura est, non solum diligenter eam disponere, sed etiam truncum circumfodere, et quicquid frondis enatum fuerit, alternis annis aut ferro amputare aut astringere, ne nimia umbra viti noceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 17:1)
Hi plurimum fructus afferunt, sed plurimum matri nocent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 33:2)
Cum deinde buculos comprehenderis, perducito ad stabulum, et ad stipites religato ita, ut exiguum laxamenti habeant, distentque inter se aliquanto spatio, ne in colluctatione alter alteri noceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 4:2)
Solent autem vitulis nocere lumbrici, qui fere nascuntur cruditatibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 25장 1:1)
Tantum cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre versetur, ne aut frigus adhuc infirmo noceat, aut mater in angustiis eum obterat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 12:3)
Solent etiam vermes atque lumbrici nocere intestinis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 9:3)
non quia magis hic sit utilis, (nam est melior mutilus aries) sed quia minime nocent intorta potius, quam surrecta et patula cornua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION