라틴어 문장 검색

- comminus infandi leges accedere regni, quo Rhodopes non ulla nurus nec alumna nivosi Phasidis innuptis vallata cohortibus iret.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권78)
"grave comminus aestuat aer sordidus, et magnae redeunt per inane volucres, haec illa est crudelis humus, nec moenia longe."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권117)
"iam comminus ipsae pabula dira ferae campumque odere volucres spirantem tabo et caelum ventosque gravantem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권276)
attamen Olenium Lamyrumque, hunc tela pharetra promentem, hunc saevi tollentem pondera saxi deicit, et triplici confisos robore gentis Alcetidas fratres, totidem quos eminus hastis continuat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권354)
At, quae fida fuit nulli, post victa senecta Ducit inops tremula stamina torta manu Firmaque conductis adnectit licia telis Tractaque de niveo vellere ducta putat.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 645)
Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis Haesura in nostro tela gerit latere.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 108)
atque aliqua adsiduae textrix operata mineruae cantat, et a pulso tela sonat latere.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 137)
acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas, si licet, extinctas aspiciamque faces!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 612)
nam et urbs tuta munitionibus praesidioque firmata valido erat, et castris in aperto positis aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 352:2)
vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 101:1)
intervallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Veientes accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae cominus cum Etruscis dimicant acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 551:1)
ad eam rem Pontius Cominus, impiger iuvenis, operam pollicitus incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 496:2)
itaque tantos pudor stimulos admovit, ut ruerent in hostium tela alienatis a memoria periculi animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 147:2)
ceterum cum delectis ipse egregium facinus ausus per medios erumpit hostes, et ducem Lucanorum comminus congressum obtruncat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 346:1)
Samnites sicut antequam in muris viderent armatos satis animi habuerunt ad prohibendos urbis aditu hostes, ita, postquam iam non ex intervallo nec missilibus sed comminus gerebatur res et qui aegre successerant ex in muros, loco quem magis timuerant victo, facile in hostem imparem ex aequo pugnabant,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 622:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION