라틴어 문장 검색

Intuli me eumque accubantum exiguo admodum grabatulo et commodum cenare incipientem invenio:
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:20)
"Sarcinulas hospitis susceptas cum fide conde in illud cubiculum, ac simul ex promptuario oleum unctui et lintea tersui et cetera huic eidem usui profer ociter et hospitem meum produc ad proximas balneas:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:17)
Inde me commodum egredientem continuatur Pythias condiscipulus apud Athenas Atticas meus, qui me post aliquam multum temporis amanter agnitum invadit, amplexusquc ac comiter deosculatus
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:8)
"qui dies copulas nuptiarum affirmet, qui fundamenta moenium perpetuet, qui negotiatori commodus, qui viatori celebris, qui I navigiis opportunus;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:6)
"Nam die quadam cum frequentis populi circulo consaeptus coronae circumstantium fata donaret, Cerdo quidam nomine negotiator accessit eum diem commodum peregrinationi cupiens:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:12)
Commodum cubueram, et ecce Fotis mea, iam domina cubitum reddita, laeta proximat rosa serta et rosa soluta in sinu tuberante:
(아풀레이우스, 변신, 2권 16:1)
"At ego, Iube inquam Domina, cuncta quae sunt usui necessaria nobis exhiberi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:28)
Statim denique gladium, quem veste mea contectum ad hos usus extuleram, sinu liberatum arripio, nee cunctatus medios latrones involo ac singulis, ut quemque colluctantenroffenderam, altissime demergo, quoad tandem ante, ipsa vestigia mea vastis et crebris perforati vulneribus spiritus efflaverint.
(아풀레이우스, 변신, 2권 24:2)
"Sic pace vindicata, domoque hospitum ac salute communi protecta, non tantum impunem mel verum etiam laudabilem publice credebam fore, qui ne tantillo quidem umquam crimine postulatus, sed probe spectatus apud meos, semper innocentiam commodis cunctis antetuleram."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:21)
Insurgit speluncae, qua margines montanae desinunt, turris ardua caulae firma solidis cratibus, ovili stabulationi commoda, porrectis undique lateribus;
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:6)
"quod enim ex usu foret omnium, me solum resis- tentem pro domus limine cuncta rerum exploraturum sollicite dum redirent;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:68)
"Nec tamen, quamvis publica potitus libertate, salutem fuga quaerere potuit, quippe cuncti canes de proximo angiportu satis feri satisque copiosi venaticis illis, qui commodum domo similiter insequentes processerant, se obmiscent agminatim Miserum funestumque spectamen aspexi, Thrasyleonem nostrum catervis canum saevientium cinctum atque obsessum multisque numero morsibus laniatum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:80)
"Sensit Psyche divinae providentiae beatitudinem monitusque, voces informes audiens, et prius somno et mox lavacro fatigationem sui diluit, visoque statim proximo semirotundo suggestu, propter instrumentum cenatorium rata refectui suo commodum, libens accumbit."
(아풀레이우스, 변신, 5권20)
"nec tamen Psyche coniugale illud praeceptum ullo pacto temerat vel pectoris arcanis exigit, sed e re nata confingit esse iuvenem quendam et speciosum, commodum lanoso barbitio genas inumbrantem, plerumque rurestribus ac montanis venati- bus occupatum, et ne qua sermonis procedentis labe consilium tacitum proderetur, auro facto gemmosisque monilibus onustas eas statim vocato Zephyro, tradit reportandas."
(아풀레이우스, 변신, 5권62)
"immo, ut contumeliam magis sentias, aliquem de meis adoptaturam vernulis eique donaturam istas pinnas et flammas et arcum et ipsas sagittas et omnem meam supellectilem, quam tibi non ad hos usus dederam:"
(아풀레이우스, 변신, 5권232)

SEARCH

MENU NAVIGATION