라틴어 문장 검색

deinde ex personarum comparatione et indicii ordine et silentio repudiatae argumenta ducentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 188:2)
infinita est enim comparatio, iucundiora, graviora, magis necessaria, honestiora, utiliora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 185:2)
ergo, ut breviter contraham summam, ducuntur argumenta a personis, causis, locis, tempore (cuius tres partes diximus, praecedens, coniunctum, insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere, specie, differentibus, propriis, remotione, divisione, initio, incrementis, summa, similibus, dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, eventis, comparatione, quae in plures diducitur species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 188:2)
dialogis enim et dialecticis disputationibus erit similior quam nostri operis actionibus, quae quidem inter se plurimum differunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 376:3)
proinde genere, specie, propriis, differentibus, iugatis, adiunctis, consequentibus, antecedentibus, repugnantibus, causis, effectis, comparatione parium, maiorum, minorum similis materia praebetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 175:3)
In quibus similis atque in ἀντικατηγορίαͺ personarum, causarum, ceterorum comparatio est, ut Cicero pro Vareno in familiam Ancharianam, pro Scauro circa mortem Bostaris in matrem avertens crimen facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 81:2)
est etiam illud huic contrarium comparationis genus, in quo uterque a se factum esse dicit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 82:1)
hae porro actiones constant comparatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 93:1)
ipsa comparatio non una via ducitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 93:2)
nonne tota lis constat duarum causarum comparatione et coniectura duplici atque diversa?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 98:1)
quibusdam ne placuit quidem omnino subtilis haec et ad morem dialecticorum formata conclusio, ut disputationibus potius arguta verborum cavillatrix quam oratoris officio multum adlatura momenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 142:1)
nam in comparatione malorum boni locum obtinet levius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 176:2)
quattuor tamen maxime generibus video constare amplificationem, incremento, comparatione, ratiocinatione, congerie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 157:2)
verum ut haec amplificatio in superiora tendit, ita, quae fit per comparationem, incrementum ex minoribus petit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 163:3)
sicut in Oppianico non id agitur hac comparatione, ut ille male fecerit sed ut peius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 166:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION