라틴어 문장 검색

prope continuatis funeribus cum domos vacuas novo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis magis non prohibente Servio quam adprobante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 472:1)
idque factum eius eventus conprobavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha49)
adprobant patres.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 126:3)
eo die L. Mamilio Tusculano adprobantibus cunctis civitas data est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 317:1)
adprobantibus cunctis primo Quinctius abnuere et quid sibi vellent rogitare, qui se aetate exacta tantae dimicationi obicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 151:3)
cum clamore comprobata adhortatio esset, vadit alte cuspidem gerens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 412:1)
adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Servilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe Claudia conlaudante iuvenem, negotium datur ut quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem perlicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 525:1)
cum omnium adsensu comprobata oratio esset gauderentque patres sine tribuniciae potestatis terriculis inventam esse aliam vim maiorem ad coercendos magistratus, victi consensu omnium comitia tribunorum militum habuere qui kalendis Octobribus magistratum occiperent, seque ante diem magistratu abdicavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 108:1)
et cum in omnes more militari se animadversurum Q. Sulpicius tribunus militum pronuntiasset, consentiente clamore militum in unum vigilem conicientium culpam deterritus, a ceteris abstinuit, reum haud dubium eius noxae adprobantibus cunctis de saxo deiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 508:2)
qua voce audita et senatus accipere se omen ex curia egressus conclamavit et plebs circumfusa adprobavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 580:1)
adprobantibus cunctis diem Manlio dicunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 206:1)
secundum consulis donationem legiones gramineam coronam obsidialem, clamore donum approbantes, Decio imponunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 415:2)
approbantibus clamore cunctis T. Quinctius ante signa progressus in potestate dictatoris milites fore dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 477:1)
approbantibus sex tribunis actionem collegae tres appellanti Appio auxilio fuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 497:2)
tum demum consensu civitatis victus, dei approbent inquit, quod agitis acturique estis, Quirites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 166:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION