라틴어 문장 검색

Cum solstitiali die, qui Saturnaliorum festa quibus illa convivia celebrata sunt consecutus est, forensi cura vacuus laetiore animo essem domi, eo Eusebius cum paucis e sectatoribus suis venit, statimque vultu renidens:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 9:2)
Saturnum vero vel maximo inter ceteros honore celebratis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 16:2)
Qualem nunc permutationem sacrificii, Praetextate, memorasti, invenio postea Compitalibus celebratam, cum ludi per urbem in compitis agitabantur, restituti scilicet a Tarquinio Superbo Laribus ac Maniae ex responso Apollinis, quo praeceptum est ut pro capitibus supplicaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 34:2)
Quod sacrificii genus Iunius Brutus consul pulso Tarquinio aliter constituit celebrandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:2)
Maxima pars Graium Saturno et maxime Athenae Conficiunt sacra, quae Cronia esse iterantur ab illis, Eumque diem celebrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 36:4)
Etenim, sicut Nigidius quoque refert, apud Graecos Apollo colitur qui Θυραῖος vocatur, eiusque aras ante fores suas celebrant, ipsum exitus et introitus demonstrantes potentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 6:1)
invocarique primum, cum alicui deo res divina celebratur, ut per eum pateat ad illum cui immolatur accessus, quasi preces supplicum per portas suas ad deos ipse transmittat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 9:2)
sed postquam C. Caesar huic mensi duos addixit dies, sexto decimo coepta celebrari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 2:3)
Ea re factum est ut, cum vulgus ignoraret certum Saturnaliorum diem, nonnullique a C. Caesare inserto die et alii vetere more celebrarent, plures dies Saturnalia numerarentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 2:4)
Ex his ergo omnibus colligi potest et uno die Saturnalia fuisse et non nisi quarto decimo Kalendarum Ianuariarum celebrata:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 18:1)
Hanc autem deam Opem Saturni coniugem crediderunt, et ideo hoc mense Saturnalia itemque Opalia celebrari, quod Saturnus eiusque uxor tam frugum quam fructuum repertores esse credantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 19:1)
Abunde iam probasse nos aestimo Saturnalia uno tantum die, id est quarto decimo Kalendas, solita celebrari:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 23:1)
Qui cum repentina incursione superassent, memor beneficii senatus omnes ancillas manu iussit emitti dotemque his ex publico fecit et ornatum quo tunc erant usae gestare concessit, diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupavit ab illa caprifico ex qua signum victoriae ceperunt, sacrificiumque statuit annua sollemnitate celebrandum, cui lac quod ex caprifico manat propter memoriam facti procedentis adhibetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 40:1)
Sed Cingius in eo libro quem de fastis reliquit ait inperite quosdam opinari Aprilem mensem antiquos a Venere dixisse, cum nullus dies festus nullumque sacrificium insigne Veneri per hunc mensem a maioribus institutum sit, sed ne in carminibus quidem Saliorum Veneris ulla, ut ceterorum caelestium, laus celebretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 12:1)
Adfirmant quidem, quibus Cornelius Labeo consentit, hanc Maiam cui mense Maio res divina celebratur terram esse hoc adeptam nomen a magnitudine, sicut et Mater Magna in sacris vocatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION