라틴어 문장 검색

Dic, quam turpe sit plus sibi ingerere quam capiat et stomachi sui non nosse mensuram, quam multa ebrii faciant, quibus sobrii erubescant, nihil aliud esse ebrietatem quam voluntariam insaniam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 18:3)
Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, melius enim distincta servantur, deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 5:1)
Spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive disposita decursus imbribus quamvis magnis erat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 10:1)
Eligit aliquid novi casus, per quod velut oblitis vires suas ingerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:9)
Si tepido illi plus frigidi ingessero, fiet frigidum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 21:4)
Scit, inquam, aliubi positas esse divitias quam quo congeruntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 31:4)
ingerenda est itaque illi notitia rerum notissimarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 25:8)
didicit deteriora, deinde docuit, effectaque est ingens illa nequitia congesto in unum quod cuique pessimum scitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 54:6)
supervenerunt, ingesta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 55:2)
Omnia ista exempla, quae oculis atque auribus nostris ingeruntur, retexenda sunt et plenum malis sermonibus pectus exhauriendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 68:1)
aeque invitis ingesta visceribus per os reddunt et vinum omne vomitu remetiuntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:2)
Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam, in quam quicquid apud lautos solet diem ducere, properans in damnum suum popina congesserat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 26:1)
Tunc capiti suo manus ingerunt, quod potuerant facere nullo prohibente liberius, tunc mortem comprecantur sibi, tunc lectulo devolvuntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 16:7)
Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 6:1)
Invidiam effugies, si te non ingesseris oculis, si bona tua non iacta veris, si in sinu gaudere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION