라틴어 문장 검색

itaque dimittendum Cotyn ad sua tuenda ratus, magnis proficiscentem donis prosequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 746:1)
munera ex senatus consulto emere regulo quaestor iussus ex centum pondo argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, quoad in Italia esset, praebere et duas naves conducere, quibus ipse comitesque eius in Africam deveherentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 158:1)
omnibus honoribus muneribusque et praesens est cultus et proficiscentem prosecuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 220:3)
nam novom maritum et novam nuptam volo rus prosequi, novi hominum mores maleficos, ne quis eam abripiat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 23)
nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3199)
Vel consociare mihi quidem tecum licet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 686)
sed quid vos foras prosequimini?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 46)
Prosecutus est nepotes plurimis iucundissimisque legatis, prosecutus etiam proneptem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 2:2)
cognito deinde in latere altero quinquaginta onerarias suarum stantibus in ostio portus Eumenis rostratis, quibus Damius praeerat, inclusas esse, circumvectus propere ac summotis terrore hostium navibus, onerarias datis qui prosequerentur decem lembis in Macedoniam mittit, ita ut in tutum prosecuti redirent Tenedum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 341:1)
Haec ergo cum virum extulisset, non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION