라틴어 문장 검색

diligentiae, quod existimas de tanto officio meo, tanto etiam periculo, nec scisse me quicquam nec cogitavisse, scribam, quicquid voluisset, cum id mihi ne recitavisset quidem, rettulisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 6:3)
tu misericors me, adfinem tuum, quem comitiis praerogativae primum custodem praefeceras, quem Kalendis Ianuariis tertio loco sententiam rogaras, constrictum inimicis rei publicae tradidisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 2:4)
solutam autem fore videbatis, nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:9)
quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene constrictus esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:4)
quod i ferunt animo iniquo, qui certis quibusdam destinatisque sententiis quasi addicti et consecrati sunt eaque necessitate constricti, ut etiam, quae non probare soleant, ea cogantur constantiae causa defendere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:3)
Namque, u/t videtis, vi/nclis constrictu/s Iovis Arce/re nequeo di/ram volucrem a pe/ctore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 24:5)
si turpissime se illa pars animi geret, quam dixi esse mollem, si se lamentis muliebriter lacrimisque dedet, vinciatur et constringatur amicorum propinquorumque custodiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 48:2)
hinc ille Agamemno Homericus et idem Accianus scindens dolore identidem intonsam comam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:3)
Id in pilis ex lana arcte conglomerata & fortiter constricta sic tentavi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 38:9)
duplici in diversum scindens hamo.
(페르시우스, 풍자, satire 597)
Contra nos perturbati, ne videremur nihil agere, et ipsi scissam et sordidam tenere coepimus tunicam atque eadem invidia proclamare, nostra esse spolia quae illi possiderent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:9)
Ut ergo tam ambitiosus detumuit imber, retexit superbum pallio caput et manibus inter se usque ad articulorum strepitum constrictis Quaenam est inquit haec audacia, aut ubi fabulas etiam antecessura latrocinia didicistis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:3)
Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehementer percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:5)
Scissa lautum novendiale servo suo misello faciebat, quem mortuum manu miserat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:14)
Iam decima maestos inter ancipites metus Phrygas obsidebat messis et vatis fides Calchantis atro dubia pendebat metu, cum Delio profante caesi vertices Idae trahuntur scissaque in molem cadunt robora, minacem quae figurarent equum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION