라틴어 문장 검색

Sic M. Tullius et C. Caesar mordeo memordi, pungo pepugi, spondeo spepondi dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 16:1)
TUBERO in Historiis scriptum reliquit, bello primo Poenico Atilium Regulum consulem in Africa, castris apud Bagradam flumen positis, proelium grande atque acre fecisse adversus unum serpentem in illis locis stabulantem invisitatae inmanitatis, eumque magna totius exercitus conflictione balistis atque catapultis diu oppugnatum, eiusque interfecti corium longum pedes centum et viginti Romam missum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, III 2:1)
QUIBUS modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , XV1)
Invenimus in annalibus, Q. Licinio Crasso, C. Cassio Longino consulibus, Casini puerum factum ex virgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 16:2)
"Adulescens tali genere editus, L. Furio, Claudio Appio consulibus fit tribunus militaris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 4:1)
Atque in eo tempore copiae Gallorum ingentes agrum Pomptinum insederant instruebaturque acies a consulibus, de vi ac multitudine hostium satis agentibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 5:1)
Tum Valerius tribunus, ceteris inter metum pudoremque ambiguis, impetrato prius a consulibus ut in Gallum tam inaniter adrogantem pugnare sese permitterent, progreditur intrepide modesteque obviam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 7:1)
Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitia dicta sunt, quoniam postea bello adversum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, . . interdicto, hostem, a quo provocatus fuerat, occiderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 21:1)
Sed C. Caesar in libro De Analogia secundo huius die et huius specie dicendum putat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 26:1)
Tertiumne consul an tertio dici oporteat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 1:1)
Coelium scripsisse et Quintum Claudium in libro undevicesimo C. Marium creatum septimo consulem dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 4:4)
Cum Pompeius, inquit, aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores scriberentur, quaeri coeptum est, utrum 'consul tertio' inscribendum esset an 'tertium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:2)
Sed et divo Augusto imperante qui temporum eius historiam scripserunt ancillam Caesaris Augusti in agro Laurente peperisse quinque pueros dicunt eosque pauculos dies vixisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, II 3:1)
Nuper Teanum Sidicinum consul venit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:2)
Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario De Iudiciis Publicis bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION