라틴어 문장 검색

Saturnalibus apud Vettium Praetextatum Romanae nobilitatis proceres doctique alii congregantur, et tempus sollemniter feriatum deputant colloquio liberali, convivia quoque sibi mutua comitate praebentes, nec discedentes a se nisi ad nocturnam quietem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 1:1)
qui dies nunc Opalibus inter Saturnalia deputatur, cum primum Saturno pariter et Opi fuerit ascriptus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 18:3)
Is cum parvos relinqueret liberos, Micytho servo suo commendasse contentus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 29:2)
et, ut contentus sim referendo paucarum morem regionum, Arcades annum suum tribus mensibus explicabant, Acarnanes sex, Graeci reliqui trecentis quinquaginta quattuor diebus annum proprium conputabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 2:3)
Omni autem intercalationi mensis Februarius deputatus est, quoniam is ultimus anni erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 14:1)
Negavit ille, nec contentus adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 20:5)
alioquin multo magis hoc de Busiride dixisset, quem longe crudeliorem inlaudatum vocasse contentus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 9:3)
Nec contenta illa ingluvies fuit maris sui copiis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 10:1)
Deinde confirmat se ad nocendum, et, quod proprium est irascentis, etsi desperat perfici posse, tamen impedire contenta est:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 7:1)
hic adgressos rescindere caelum dixisse contentus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:4)
nec hoc contenta silvas petit accitis reliquis matribus in societatem furoris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:5)
Absoluta est, aestimo, et auctoribus idoneis adserta explanatio Virgiliani loci, quem litteratores vestri nec obscurum putant, contenti vel ipsi scire vel insinuare discipulis Palicum dei esse cuiusdam nomen.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 31:1)
Ea autem cuius figurae sint quisve eorum fecerit mentionem nemo quaerit, contenti scire cuiuscemodi esse pocula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 2:1)
Si me, Disarius inquit, aliquis ex plebe inperitorum de hac quaestione consuluisset, quia plebeia ingenia magis exemplis quam ratione capiuntur, ammonuisse illum contentus forem institutionis pecudum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:1)
Quod autem non facilius morbis homines quam pecudes occupentur, Homero teste contentus sum, qui pestilentiam refert a pecudibus inchoatam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION